Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

(3). Nam in conuentu multorum uos arguentium, cur etiam non creaturam dei filium diceretis, respondistis sanctis Ariminensibus non Christum creaturam negatum fuisse, sed dissimilemceteris creaturis, quia in eo, quod dictum sit \'non esse creatum uelut ceteras facturas\', non (dictum sit), quia creatio non sit, sed excipiatur a ceteris, ut, licet omnino dissimilis ceteris sit, tamen ut ipse aliud non sit, quasi uero ulla creatura aliis sit similis, ut angelus homini, homo aui, auis pecudi. haec si mentior, testes sunt, qui audierunt. quodsi et ipsi tacebunt, loquitur mecum defensus

a uobis impiissime liber uester, in quo ut uitrum hvacinto, ita filius patri et deo Christus alienus est. deinde, in quo audientes fefellistis, ut \'non de nullis extantibus sit, sed ex deo\', numquid, quia et hoc a;uobis dictum sit, simulatio non patuit, cum ideo \'non de nullis extantibus, sed ex deo\' secundum uestram professionem sit, quia eidem uoluntas ad id, quod subsistat, exordium fuerit? mentior plane, si non coniuentibus per conuentionem libelli sui Orientalibus

dampnastis eos, qui non de substantia habere eum id, quod natus est, sed de uoluntate dixissent. \'aeternum\' quoque \'cum patre\' esse profitemini. uere sane dixeritis, si non reclamatum mihi esset, cur ante tempora aeterna de uero patre deo uerum unigenitum deum natum praedicassent, ut aeternitas ei cum patre angelorum

animarumque humanarum non iam anteriorum sit, sed futurorum. similem quoque secundum scripturas esse dixistis, quasi non secundum scripturas similis dco et homo sit et regno [*]( 28 cf. Matth. 13, 31 etc. ) [*]( 1 communioncm initis y communione minuitis (iniustis Cm2) ATC ronsiliis sumtis TC 2 extimari Cy A in mg.: pfidia synodi ariminensis 5 conuentum A 6 de Aa.c. esse dei filium non diceretis su p. Cou 8 dictum sit uel hoc add. Fed hoc dictum est add. Cou 10 omnino C non Ay, sed Cou uull tolli non 11 pr. ut] uel Eng 14 iacynto A 16 et quia y 20 plane] sane CCou si non conniuentibus Cou si in conuentibus A si non in conuentibus CFab conuentione A 21 eum om. Cy 24 deo Cou dm ATCFab 25 praedicassent Eng praedicassetis Cou praedicassem ATCFab 26 anteriorum (u er?) A 28 regnu ACml )

177
caelorum granum sinapi et fermentum et sagena. sed percurrere hypocrisis uestrae mendacia otiosum t\'st; clamant enim aduersum uos impietatis uestrae opera.