Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

(2). His itaque sumptis, quibus et commemoratae suptrius blasphemiae subnexae erant, calumnia in eum, qui suscepit, intenditur. et tantus detectae fraudulentiae suae hypocritas furor subiit, ut periculum depositionis in\' eo constituerent. qui conuictae conscientiae dolor est deterreri quemquam agnitione ueritatis! si liber iste Ualentis et Ursacii non est fidei uestrae, quid eius dampnattoni non adquiescitis! anne non publico humani generis assensu inter omnes conuenit uenenum malum esse et caedem innocentis crimen esse et impietatem in dominum horrorem esse? sed quisque haec delata non dampnat, necesse est eorum se studii socium profiteatur, quia nemo est, qui non et, quae oderit, coarguat, et, quae non coarguit, probet.

post synodum enim Seleucicnsem Constantinopolim uenientes, quid est, quod statim dampnatis hereticis uos iungitis, non differtis in aliquo tempus adeundi neque de prudentis ratione consilii aliquam uobis moram ad percunctandum impenditis? adeunt deinde uos non communicantes episcopis legati synodi Orientales, gesta omnia edocent, dominantem quoque haeresim demonstrant. nonne oportuisset uos saltem uel nunc adsistere et cunctarum disceptionum arbitros reseruari?

sed nescio cuius uoluntatis uestrae conscientia recti iudicium non recepistis. uestris enim statim adgregamini et blasphemiarum [*]( 2 fides catholica y 7 subnexerant ACml 8 tantis ACml 9 in eum (uel in eo Cou) y in eos AC 11 ualens A 12 anne non Cou adne non A at nonne CFab 13 ascensu A 15 quisque = quisquis sese y studii Cou studiis A 17 coarguit Cγ quo arguit A seleociensem Aa.c. 19 di- fertis A neque γ aequae A aeque C 21 synodi legati Cy 22 dominantem] damnatam Cp.c., γ; cf. suprap. 174,17 sq.: dominans iam intra ecclesiam heresis 23 tunc fusp. Cou absistere coni. Cou 24 disceptionum] d. tenorem C disceptationum tenorem y arbitros Fed arbitror AC arbitrio y 25 conscientiam ACml )

176
ucstrarum communionem initis. nee id saltem consilii sumitis, sin pudor aliquos fefellisset, Ariminensem synodum aestimari. dolum enim uestrum in non anathematizandis uestris statim prodidistis.