Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

(1) Unitati nos et uerae paci studentes et ex synodi mandato heresi renitentes manifesta fieri uobis ca, quae circa ecclesiam aguntur, iustum putauimus, ne ignoratio uos socios tantae impietatis efficeret [et], quamquam non nescire uos arbitremur non sine causa totius synodi legatos, episcoporum scilicet numero fere multo amplius centum, nunc usque ingressu huius ecclesiae nosmet ipsos abstinere.

ob quod instructos etiam uos esse uolumus, ne penitus dominans iam intra ecclesiam heresis inualescat, quae dominum nostrum Iesum Christum uere filium dei unigenitum, deum de deo, patri similem ausa est denegare, ita (ut), quae praedicationes blasphemiae de unigenito deo et sentiantur ab his et praedicentur, cognitum haberetis, nam et piissimo imperatori Constantio hoc ipsum prohauimus et anatematizari haec omnia commotus religiosissime uoluit. dolus autem hic nunc praeparatur, ut Aetius auctor huius haeresis ipse potius, quam haec impietatis dicta damnentur, magis in hominem, quam in doctrinam sententia lata esse uideatur. [*]( 2 Edidit Baronius epislulam secundum Fab ad a. 359 n. XXX 3 EPISC A 4 ARRIMINU A 5 de singulis legatis synodorum Seleuciensis el Ariminensis u. Sludien 1103 sqq. magdonio A, sed cj. supra p. 87, i migdonius Germinio om. Cy 6 arrimincnsi A 8 theophilius A 9 passinieus S1 passinnicus A passunicus T 11 unitati nos Fed unitatfnon A unitati Cy uere A mandati A sinodi A, sed cf. l.15 synodi 12 retinentes ACml ecolesia A 14 et del. Eng nescire Cou cessire A cessare C causa om. Cy non—legatos] nos, cum simus totius synodi legati susp. Cou 15 legatos Fed legatis AC 1G ingressu A ecclesia A 20 ita ut quae S1 Cou itaq. A ita quae T 21 et sentiantur S\'Cou essentiant A essentialiter TCFab 22 aberetis A 23 commotus] conuictus Cml 24 hic om. Cou nunc om. CFab etius A 25 impietatisj impie CFab magisque y 26 homine A )

175
monemus ergo uos, fratres, ut haec diligenter retractetis detisque [*]( 3 ) operam, ut catholica fides maneat. ceterum non ambigit caritas uestra uniuersa ita, ut geruntur, Occidentalibus esse ecclesiis nuntianda. optamus uos, fratres, in domino bene ualere.