Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

(3). Diuini muneris gratia est, ut secundum apostolum omnes unum sapere, omnes unum confiteri coeperimus. et quantum ad Italiam quidem pertinet, olim fidei paternae, hoc est apud Nicheam scriptae, se reddi it fraudem, quam passa est apud Ariminum, recognoscens. Inlyricum etiam deum clementi nutu respexisse gaudemus et

consortio infidelitatis, quo grauabatur, abiecto ea, quae sunt rectae sententiae, probare coepisse gratulamur. nostram igitur, dilectissimi fratres, unam eandemque accipite firmam suscriptione sententiam. Nicheni tractatus aduersus Arrium Sabelliumque, cuius Fotinus partiaria hereditate damnatur, decreta seruamus. Ariminensis concilii statuta quorundam tergiuersatione corrupta consensu omnium prouinciarum iure rescindimus. quorum etiam exemplaria transmittenda censuimus, ut nec in fide retinenda nec in confutando.

Ariminensi concilio aliqua uideretur esse dissensio. quicumque ergo nostrae unanimitatis optat habere consortium, quicumque indiuiduam pacem nobiscum habere desiderat, quae sunt nostrae sententiae, conprobare festinet et fidei nobis memoratae subscriptionem et rescissionem Ariminensis concilii sine ambiguitate mittendo. id certe petimus, quod cum plurium harum prouinciarum porrigimus ipsi consensu. auctores autem heresis Arrianae uel Aecianan Ualentem et Ursatium ceterosque eorundem consortes non nunc [*]( o cf. Phil. 2, 2. 3, 16 ) [*](1 Ediderunt epislulam secundum Fab uel Cou Baronius ad a. 365 n. XXVI sq., llinius I JS7, Ed. regia 111230 sq., Labbe-Cossarl II 835 sq., Hardouin 1 745 sq., Coleli 11 981, Mansi III 391 sq. 5 est om. Cy 6 eeperimus A 7 ithaliam A olim] cum Cy 8 scribte A 9 inlyricom A gaudeamus ACml 11 nostra A 12 eademque A suscriptionem A 14 ser- uamus y seruemus A arriminensis A 16 rescinldimus C p. c., γ inscindimus A, Ca. c.; cf. intra l. 22 rescissionem quarum A 17 transmittendo A confutando y futando A 18 dissensio Cm2 condescensio T condissensio (con- in A , uidetur periinere ad futanJo et per errorem locum mulasse) A, Cmly 19 ergo] igitur Cy 20 nobis. comhabere A 21 fidei] add. a Cou 23 cum plurium Fed cum plurimum .4 complurium y porregimus A 24 consensum A )

159
et quod manifestari apud Inlyricum coeperunt, sed olim condemnatos esse manifestum est. EXPLICIT.