Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

onis elicitae adsensu in Fotini animaduersionem, in Athanasii reatum, in damnationem fidei catholicae transeatur. et spero, quod non cxiguam partom cognitionis istius synodus Serdicensis adtulerit, ubi insectatione Arrianorum omnia in Athanasium crimina conficta esse monstrantur et uis adhibita plebi dei, ut in pestiferam letalis doctrinae coniuentiam transirent. rem tamen omnem, quia causa postulat, breuiter dicam.

Cura et negotium apostolicis uiris [constanti] semper fuit constanti et publica perfectae fidei praedicatione conatus omnes oblatrantis heresis comprimere et exposita euangeliorum ueritate peruersitatem doctrinae errantis extinguere, (ne) audientium mentes quadam labe contaminans contagione uitii adhaerentis inficeret.