Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Illud autem esse cognitum cunctis oportet nullam umquam aduersus Marcellum praeter eam, quae Sardicensibus est dissoluta sententiis, deinceps synodum fuisse contractam neque tum, cum de Fotino decretum ab Occidentalibus est et ad Orientales relatum, aliquod in cum expressum fuisse iudicium, sed homines mente callidos, ingenio subtiles, malitia pertinaces, occasionem reuoluendi eius, quod Athanasii absolutione est dissolutum, quaesisse iudicii et rescribentes de Fotino Marcelli mentionem uelut institutionum talium magistri addidisse, ut emortuam de Athanasio ipso iam tempore quaestionem et ueritatis iudicio consepultam rursus in publicam recordationem causae nouitas excitaret et subrepens [*]( 18—147, 19 cf. Sulpic. Seuer. chron. II 37 ) [*]( 2 ueniam A 4 litto A 5 inter Cy iter A Sirmium y n wmprehensus y 7 abscissus Cy nc] nec Cy 8 admoueri Fab amoueri Cou uidetur cxcidissc descriplio symboli Sirmiensis atque inilium refutationis eiusdem 0 quem] que A 10 sententiā A 11 erant A A in mg.: scs athanasius postea qua cognou marcellu preue sentire, a communione separet 13 sua communi- oneCy 16 proptum A efficere Cm1 21 dissoluto A 22 tunc (tum Fed) cum deSlCouhuc unde (uidetur ortum ex tu cum de) AC 23 re latum A cst relatum γ 24 suptiles A 26 uelud A 27 emortuam Fed emortura A mortuam. Cy 28 rnrsus om. y 29 subripens A , )

147
per Fotini damnationem Marcelli nomen inueheret.

extat autem in superioris epistulae corpore Marcellum ab Arrianis occasione libri, quem de subiectione domini Christi ediderat, una cum Athauasio fuisse damnatum. docetur etiam recitatione eiusdem libri innocentem deprehendi. falsitatem quoque iudicii Arriani extantis adhuc libri fides arguit. de Fotino autem tantum, sicuti mos poscebat, ad Orientales epistulae fiunt non iniuria extorquendi, ut nunc agitur, adsensum, sed instruendae uniuersorum scientiae consuetudine.