Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Respicite in caelum et astra, uos sacerdotes, et in eum, qui ex nihilo fecit illa, cum libertate fidei et spei, quam accepistis, intendite recordantes talem uobis futuri in uos iudicii formam esse propositam: quo iudicio iudicaueritis, iudicabitur de uobis. haec quaerenti mihi respondete: \'Athanasium quo iudicio damnastis?\'

dicetis nempe: \'episcoporum\' et haec confessionis uestrae erit uenia. \'secuti\', inquit, \'sumus sanctam iudiciorum sub episcopali communione reuerentiam\'. sed ignorasse uos negabitis Athanasio, cuius damnationem a uobis Ualens, Ursacius, Saturninus exegerunt, ab Ossio, Maximino, Iulio redditam communionem? non facio communionem; rogo, quae uestra de crimine Athanasii sententia fuit.