Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

(16). Res, quantum arbitror, sermonis alterius interpretatione non indiget. nam omnia ita edita sunt et expressa, ut in lucem cognitionis elata sint. testes ex Aegypto compositi, Athanasius ipse praesens, falsorum iudicum nocturna et turpis per conscientiam

fuga, tantorum scelerum grauis et subiecta uniuersorum oculis inuidia. adde originem causae, ex qua in Athanasium occasio est quaesita sententiae. reus presbyteri sui impetu disturbati altaris in ipso sacrificiorum tempore, ubi Scyras presbyter adsistebat, arguitur. Scyras presbyter negatur et criminis falsitas cum auctore damnatur. porro autem sacrificii opus sine presbytero esse non potuit. cum in hominem quaestio est, ipse facti tam grauis nullus est locus, apud Mareotem ecclesia nulla est. numquid potius ipsa soli religio defecit aut aliquo, ut adsolet, hiatu locus uiolati sacrificii desedit? Scyras de diacono episcopus adseritur ordinatus, ut de contumelia in presbytero perpessa mentientis episcopi maior auctoritas sit. sed locus ecclesiae si fuit, et est; si non est, nec fuit.

et quid ambiguum est hos potius falsorum criminum iudices adseruisse factum esse, quod esse patuit infectum, aut eos, qui postea iudicarunt, constitutum esse non fuisse, quod si fuit, non potest non fuisse?