Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

cum uero sit in utroque (unum), natum uero, non factum\' ad proprietatem ortus et originis refert, quia fieri ex nullo subiaceat, nasci autem de patre proprium neque alia nascentibus quam originis suae forma uel uirtus est. quod autem fit, ex opere existit, ut fiat. atque ita non factura in eo coepit ex nihilo, sed est natiuitas (a) parente.