Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

\'imago\' ergo \'dei inuisibilis\' ex nihilo, credo, est et coepit a tempore! aut quia \'primogenitus omnis creaturae\' est ordo quidam in eo conexae (et) congenitae creationis exprimitur! sed non sequitur \'primogenitum omnis creaturae\': \'quia in ipso constituta sunt omnia in caelis et in terra\', id est in ipso uniuersorum elementorum uisibilium et inuisibilium condita et constituta materia est et idcirco \'omnia per ipsum et in ipso\' ? idcirco \'primogenitus omnis creaturae\', quia in eodem iam a principio omnium, quae effecturus erat, omnia generationum initia constiterunt. atque ita non in ordine creaturarum, quae in ordine constitutae sunt, primus in numero est, sed ipse \'imago dei inuisibilis\', manens per uirtutem efficiendi semper in ipso, se primogenitum habuerit eorum, quae per ipsum in caelo et in terra uisibilia et inuisibilia crearentur extantia. [*]( 1 sq. cf. Phoebad. c. Arrianos 9 8 Col. 1,15 sq. 21 sq. cf. Phoebad. c. Arrianos 21 ) [*]( 1 et add. Cou 3 hominis A 4 praetendunt Cm2 Fab 6 aptam coni. Cou aptant A 7 facultatcm] falsitatem Cm2y 14 credo (ironice diclum)J A ordo Cy 16 et add. Fed in co genitae uel congenitae COli incogta A incognita T, (-ae m2)C creati nis A a. c. m2 17 creaturae: quia Eng creaturac ? quia Cou 20 ipso] ipsu A ipso ? idcirco Fed ipso: idcirco Cou 22 quae Cou qui ACFab constiterunt C p. c., Cou constituer A constituerunt T, Ca.c. constituerat Fab constiternnt. atque y constituer atque A 23 non ita y 24 constituta A sed sc. quia 25 se y sed A 26 ipsum Cy ipso A )

153