Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

(28). Fides fidei conparata falsitatem intentionis exponit. nam quae apud Nieheam ordinata est, plena atque perfecta est et omnibus undique, quibus inrepere heretici solent, aditibus obseratis inuiolabili inter patrem et filium aeternae unitatis soliditate connectitur: haec uero simplicitate blanditur primum adserens nos ita credere, quod absit a quoquam.

ceterum Occidentalium fides euangelicis instituta doctrinis patrem in filio, filium confitetur in patre, patrem ingenitum, filium substantia aeternitatis aeternum, id est ut patrem semper, ita et filium semper in patre et natum de deo deum esse, non conceptum, scilicet in eo semper, de quo est.