Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Sed quia in comminus positi uniuersa tractauimus et uniuersa discussimus inuenimusque, quod nulli displicere debeat, id est fidem in his catholicam iuxta professionem suam, cui et nos subscripsimus omnes, neque umquam haereticos fuisse et ideo, quia pacis concordia apud deum res est maxima, placuit, ut communi consensu nostro omnia, quae apud Ariminum tractata sunt, in irritum deducantur et communio eorum deo fauente

integra conueniret nec quisquam in discidio remaneat, quod eos aut maculare possit aut debeat. et ideo, ut dixi, quia praesentes sumus, unusquisque debet dicere, an rectum sit, quod prosecutus sum, et manu sua suscribere\'. ab uniuersis episcopis dictum est \'placet\' et suscripserunt.