Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

namque post unam et secundam multasque correptiones cum nihil proficere potuissent — perdurabat enim et contradicebat rectae fidei et contentione maligna ecclesiae catholicae resistebat —, exinde illum omnes horrere ac uitare coeperunt. et uidentes, quoniam subuersus est et peccato et est a semet ipso damnatus, actis eum ecclesiasticis damnauerunt, ne ulterius oues Christi pestiferis contactibus malis macularet. tunc namque etiam eius aliquos prauissimos sensus contra fidem rectam ecclesiamque sanctissimam propter memoriam posterorum cautelamque suis sanctissimis scripturis in archiuo ecclesiae condiderunt.

sed haec quidem secundum impietatem Marcelli haeretici prima fuerunt; peiora sunt deinde subsecuta. nam quis fidelium credat aut patiatur ea, quae ab ipso male gesta atque conscripta sunt quaeque digne anathematizata sunt iam cum ipso Marcello a parentibus nostris in Constantinopoli ciuitate? namque liber sententiarum extat in ipsum ab episcopis conscriptus, in quo libro etiam isti, qui nunc cum ipso sunt Marcello atque illi fauent, id est Protogenes Sardicae ciuitatis episcopus et Cyriacus a Naiso, in ipsum sententiam manu propria conscripserunt. quorum manus ualens testatur fidem sanctissimam nullo genere mutandam nec ecclesiam sanctam praedicatione falsa subuertendam, ne hoc modo pestis ac lues animarum hominibus grauissima importetur Paulo dicente: siue nos siue angelus de caelo aliter annuntiauerit uobis, quam quod accepistis, anathema sit.