Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Magna autem fuit parentibus nostris atque maioribus sollicitudo de supradicta praedicatione sacrilega. condicitur namque in

Constantinopolim ciuitatem sub praesentia beatissimae memoriae Constantini imperatoris concilium episcoporum. ex multis Orientalium prouinciis aduenerunt. ut hominem malls rebus inbutum salubri consilio reformarent et ille ammonitione, sanctissima correptione, correptus a sacrilega praedicatione discederet. quique increpantes illum et exprobantes necnon etiam caritatis affectu [*]( 2 Col. 1,15 cf, loh. 6, 35 sqq, 3 cf. loh. 10, 7. 9 cf. loh. 1,4 et saepius 16 Gal. 1, S. !i ) [*]( 1 cocpti y coepit AC 3 et quidem hoc Fed equidē hoc A eadem haec γ\' nee] ac Cou Hardouin nec = \'uel\' post negationem n concupiscentia nitenti Fab Hardouin concupiscentiam intenti ATC cum licentia impudenti uel cum audacia ingenti susp. Coit 6 blaspliemis A plenū A 7 multo Cou Hurdouin multa AC in ipsum (w. in Christum)] in ipso Cou Hardouin in ipsis Labbe diuinis scripturis Cy H que A quae contra illis (= quae illis contra erant)] qua quae contra illas uel quae contraria illis susp. Cou 11 samu- ensis A Cml 12 duci A aperte Cm2 a parte A Cml 14 aliuni A 15 apostolus om.y 18 parentibus atquc maioribus nostris y 19 conditur ACI 21 episcoporum] add. qui Cm2y 24 correptione om. y praedicatione sacrilega Cy 25 etiam om. Cy )

51
postulantes multo tempore nec quicquam proficiebant.

namque post unam et secundam multasque correptiones cum nihil proficere potuissent — perdurabat enim et contradicebat rectae fidei et contentione maligna ecclesiae catholicae resistebat —, exinde illum omnes horrere ac uitare coeperunt. et uidentes, quoniam subuersus est et peccato et est a semet ipso damnatus, actis eum ecclesiasticis damnauerunt, ne ulterius oues Christi pestiferis contactibus malis macularet. tunc namque etiam eius aliquos prauissimos sensus contra fidem rectam ecclesiamque sanctissimam propter memoriam posterorum cautelamque suis sanctissimis scripturis in archiuo ecclesiae condiderunt.

sed haec quidem secundum impietatem Marcelli haeretici prima fuerunt; peiora sunt deinde subsecuta. nam quis fidelium credat aut patiatur ea, quae ab ipso male gesta atque conscripta sunt quaeque digne anathematizata sunt iam cum ipso Marcello a parentibus nostris in Constantinopoli ciuitate? namque liber sententiarum extat in ipsum ab episcopis conscriptus, in quo libro etiam isti, qui nunc cum ipso sunt Marcello atque illi fauent, id est Protogenes Sardicae ciuitatis episcopus et Cyriacus a Naiso, in ipsum sententiam manu propria conscripserunt. quorum manus ualens testatur fidem sanctissimam nullo genere mutandam nec ecclesiam sanctam praedicatione falsa subuertendam, ne hoc modo pestis ac lues animarum hominibus grauissima importetur Paulo dicente: siue nos siue angelus de caelo aliter annuntiauerit uobis, quam quod accepistis, anathema sit.