Collectanea Antiariana Parisina
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers
Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.
sceleratos semper fouens, contra ecclesiam ueniebat et inimicis dei semper ferebat auxilium. Maximinum uero a Triueris, propter [*]( 4 et add. y G anathematizantem A, (-zandum uel -zatum m2) C anathematizatum y 7 sentiae A, corr. C 9 decessori A 10 cum mixtumque .1 15 audatiter A audacter COli 19 quot d 20 ac C a et 22 maleficiis (-cus p. c.) C de maleficiis COli 24 formicetur A 25 Mobso (= Mopsuesta)] Mopso y et add. γ 26 Cimatio COli de y ad A 27 uita infami ac C p. c. uitam infamias A, Ca. c. uitae infamia y 29 sceleratos C sceratos A sceleratis y fauens y 30 ausilium A uero y uerum AC triberis A )
Propter has igitur causas iustum duxit concilium, ut lulium urbis Romae et Ossium ceterosque supra memoratos discinigeret atque damnaret. quae cum ita sint, custodire uos ab ipsis et abstinere debetis, dilectissimi fratres, nec eos aliquando ad communionem uestram ammittere, sed nec ipsorum litteras accipere nec ad illos litteras dominicas dare.
et quoniam catholicam et apostolicam fidem uoluerunt infringere hi, qui cum Ossio erant, inducentes nouam | sectam Iudeo couniti Marcelli, mixtam Sabellio et Paulo, iudaizantem, necessario ordinauimus catholicae ecclesiae fidem, quam negauerunt supradicti, qui cum Ossio sunt, et Marcelli haeretici induxerunt.