Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

cursusque ipse publicus attritus ad nihilum deducitur. et quid pluribus ? ortus occasusque mundi propter unum uel duos paucosque sceleratos impie sentientes et turpiter uiuentes funditus uertitur et dura saeuaque tempestate turbatur, in quibus nulla religionis semina resederunt. quae si habuissent, imitarentur prophetam [*]( 7 Eccli. 21,1 ) [*]( 1 haecclesiae A et add. y pati Aml 5 magis om. Cy eos C execremini Cp. c. 7 iuuenescunt S1 S2 iubenescunt A iubere nesciunt TC inhibere nesciunt Fab quiescere uel inhibere se uel se continere nesciunt Cou 9 totum om. Cy 11 dei] domini y 13 quando] quod Oberthiir procelle Anil qua Fed quae A ut Cy, fort. quae—turbaret 16 se] scilicet Cm2, del. y 17 infirmi Cy 20 fort. gereretque 21 republica y 22 statumque A 23 solida ACml 24 succedat Cp. c.,y 29 seminarc sederunt A )

65
dicentem: tollite et mittite me in mare et tranquillabit mare a uobis, quoniam haec tempestas propter me facta est. sed ideo haec non imitantur, quia nec iustos sequuntur. ita autem sceleratorum omnium duces quaerunt ecclesiae principatum quasi aliquod tyrannidis regnum.

Nec hoc propter bonum quoque iustitiae inquirunt. non enim ecclesiis consulunt, qui leges iuraque diuina (ac) ceterorum decreta dissoluere perconantur. propterea hanc nouitatem moliebantur inducere, quam horret uetus consuetudo ecclesiae, ut, in concilio Orientales episcopi quidquid forte statuissent, ab episcopis Occidentalibus refricaretur, similiter et, quidquid Occidentalium partium episcopi. ab Orientalibus solueretur. sed hoc ex illo suo prauissimo sensu tractabant.

uerum omnium conciliorum iuste legitimeque actorum decreta firmanda maiorum nostrorum gesta consignant. nam in urbe Roma sub Nouato et Sabellio et l\'alentino haereticis factum concilium ab Orientalibus confirmatum est. et iterum in Oriente, sub Paulo a Samosatis quod statutum est ab omnibus est signatum.

ob quam rem hortamur uos, dilectissimi fratres, considerantes ordinem ecclesiasticae disciplinae et paci totius orbis consulentes. corripiatis eos, qui sceleratis communicant, et malos de ecclesiis radicitus amputetis, ut tempestate ruente ipsorum causa innatans Christus dominus omnibus imperet uentis procellisque maritimis discedere et tribuat ecclesiae sanctae pacem perpetuam et quietam.