Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

Cum ita res currere uideremus, ad suam patriam regredi nostrum unusquisque decreuit placuitque nobis de Serdica scribere et ea. quae gesta sunt, nuntiare nostramque sententiam declarare.

nos cnim Athanasium et Marcellum, qui in dominum impic blasphemantes scelerati uixerunt, expositos olim atque damnatos non possumus iterum in episcopatus honore suscipere. quique crucifigentes iterum filium dei atque illum denuo publicantes acerbis ictibus confixerunt. alter enim ipsorum blasphemando in filium dei atque in eius regnum aeterna morte mortuus est semel; alter in corpus domini et misteria eius profano more atrociter peccans ceteraque flagitia inmaniter gerens episcoporum sententia eiectus est atque damnatus.