Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

sit imago inuisibilis dei tuncque et panis et ianua et uita effectus. et quidem hoc non solum uerbis nec loquacitatis assertione confirmat, sed totum, quidquid fuerat sacrilega mente conceptum blasphemoque ore prolatum concupiscentia nitenti, libro blasphemiis et execrationibus pleno indens etiam alia multo peiora in ipsum calumniam faciens scripturis diuinis cum sua interpretatione et scelerata mente, quae contra illis, ex suo pestifero sensu applicabat.

quibus ex rebus aperte manifesteque constitit.haereticus. quique assertiones suas quibusdam squaloribus miscens, nunc falsitatibus Sabelli, nunc malitiae Pauli Samosatensis. nunc blasphemiis Montani, haereticorum omnium ducis, aperte permiscens unamque confusionem de supradictis faciens ut imprudens Galata in aliud euangelium declinauit, quod non est aliud secundum quod beatus apostolus Paulus tales condemnans ait: etsi angelus de caelo aliter annuntiauerit uobis. quam quod accepistis, anathema sit.