Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

scientes enim de iudicibus, de accusatoribus, de testibus multos decessisse post tot tantasque sententias putauerunt aliud restaurare iudicium uolentes apud nos causam dicere, qui neque illos cxcusauimus neque iudicauimus. qui enim iudicauerunt, iam ad dominum perrexerunt.

Uoluerunt autem etiam Orientalibus episcopis et ueniunt pro iudicibus defensores, pro defensoribus ni. eo tempore cum eorum defensio non ualebat, maxime cum tunc defendi minime potuerunt, quando illos accusatores sui faciem ad faciem arguebant.

nouam legem introducere putauerunt, ut Orientales episcopi ab Occidentalibus iudicarentur. et uolebant ecclesiae iudicium per eos posse constare, qui non tam illorum miserebantur, quam actibus suis. hoc itaque nefas quoniam numquam recepit ecclesiastica disciplina, quaesumus, dilectissimi fratres, ut sceleratam perniciem conatusque mortiferos perditorum nobiscum etiam ipsi damnetis.