Collectanea Antiariana Parisina

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers

Hilary, Saint, Bishop of Poitiers. S. Hilarii episcopi Pictaviensis opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 65.4). Feder, Alfred, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

cura supradictus Athanasius audiretur, fuisse noscuntur, aut ualere illi potuit aut prode esse. denique cum sibi haec in cassum prouenisse cognosceret, ad Iulium Romam perrexit, sed et ad Iulium quosdam ipsius partis episcopos. quos seducens per epistularum falsitatem ab hisdem perfacile in communione receptus est. exinde coepere illi non tam pro ipso quam pro suis actibus laborare, quod illi pertemere credendo communicauerunt. etenim si fuerunt illae litterae aliquorum, non tamen eorum, qui aut indices fuerant aut in concilio adsederant. quae quidem etiam si essent aliquorum, temere illi fidem pro se dicenti habere numquam deberent.

Sed et iudices, qui illum digne stntentiauerunt, credere noluerunt (11) ideo. quia et alii quique in praeteritum pro suis facinoribus detecti sunt, nunc cum Marcello et Athanasio coniuncti sunt — dicimus autem Asclepan, qui ante decem et septem annos episcopatus honore discinctus est, deinde Paulum et Lucium et quotquot talibus coniuncti sunt — circumeuntes simul exteras regiones persuadebant iudicibus non esse credendum illis, qui in