De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

In plurimis orientis ciuitatibus, licet hoc malum etiam ad nos transitum fecerit, Adonis quasi maritus plangitur Veneris et percussor eius circumstantibus uulnusque monstratur. Mars enim in porci siluestris speciem formamque mutatus, ut sibi primas partes in amore Veneris uindicaret, incaute contra se ruentem percutit iuuenem. si deus eratAdonis, cur riualis insidias nesciebat P [*]( 1 secreta P: sacra a 4 lugite ter P 11 deo pareo a 14 audiatis a 18 lugitis P 19 ac P: et a 26 in nomine a 1\\ lesu] ihti P 27 conflrmat P 30 percursor P 33 contra serentem a )

91
si homo, cur cum superiore certabat?

sed et alium audio cum Venere coniugale habuisse consortium: Vulcanus, nisi fallor, ab his deorum cultoribus maritus Veneris esse perhibetur. o uanorum hominum ridenda persuasio! inter duos maritos adulter positus ab uno capitur, alterum uincit. seduide: ut adulter deus maritum uinceret, quod sibi corpus elegit! porcus esse maluit: qui si habebat mutandi corporis potestatem, leonis debuit potius speciem formamque suscipere. sed leonem dicunt qui naturas animalium norunt in illa agrestis animi feritate pudicitiae seruare uirtutem. merito ab adultero leonis spernitur forma et libidinosi animalis eligitur.

Hic iam euangelicae traditionis secreta tractemus. eiecto daemonio dominus porcorum gregem donat, nec inmerito: ut cum libidinosis animalibus per dura praecipitia fluctusque iactatus per mortes porcorum uarias digna nece inmundus spiritus carperetur.

audio Cinyram Cyprium templum amicae meretrici donasse — ei erat Venus nomen —, initiasse etiam Cypriae Veneri plurimos et uanis consecrationibus deputasse, statuisse etiam ut quicumque initiari uellet secreto Veneris sibi tradito assem unum mercedis nomine deae daret. quod secretum quale sit omnes taciti intellegere debemus, quia hoc ipsum propter turpitudinem manifestius explicare non possumus. bene amator Cinyras meretriciis legibus seruiit: consecratae Veneri a sacerdotibus suis stipem dari iussit ut scorto. Sebazium colentes Iouem anguem, cum initiant, per sinum ducunt: adhuc primi erroris uitia grassantur et quicquid homines perdidit colitur et funesti anguis callida ac malitiosa crudelitas adoratur.

in sacris Corybantum parricidium colitur: nam unus frater a duobus interemptus est et ne quod indicium necem fraternae mortis aperiret, sub radicibus Olympi montis a parricidis fratribus consecratur. hunc eundem Macedonum colit stulta persuasio: hic est Cabirus, cui Thessalonicenses [*]( 1 aliud a 8 leonum P 13 grege P 18 nauis a 19 assem unum Wotcerus: asse munil (sic poiius quam manQ) P, asse, manum a 23 seruit Pa, em. Bursian 24 initiant P: initiantur a, haud scio an recte, cf. Clem. Alex. Protrept. c. 2: 2f(laC(ou yovv fxvarr\\Q(arv avfiflokov roig fivovfiivoig o tfut xoknarv ?čos\' d\'(mixarv dY laxiv ovrog tiitXxofiavog Tali xoXnov TciW TfXovfitvwv 26 hominem a 30 parricidiis P 31 gabirus Pa, em. Wowerus )

92
quondam cruento ore, cruentis manibus supplicabant. considerandum itaque est, quale sit numen quod parricidalis amentia, ut parricidium celaret, inuenit.