De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

quid ergo perficiat ista diuisio dili- 3 genter aspicite, ut facile commentum ratio ueritatis impugnet. diuiditur anima et substantia sua diuerso efficaciae genere separatur et dissoluto ordine suo incipit esse quod fuerat. aliud enim mens est, aliud ira, aliud libido. animam ergo separatio ista dissoluit et patitur maximam ex ista partitione iacturam, nec integram sui speciem res ista custodit, quae per tres contrarias se- parata diuiditur et, ut uerius dicam, fit ex ipsa diuisione mortalis. etenim quod potest diuidi corpus est: quod corpus, necesse est esse mortale. ergo si anima diuiditur, corpus est: si corpus est, necesse est sit res ipsa mortalis, egregia erroris istius ac praeclara comitantia. maximum nobis beneficium ex ista consequentia confertur: commentis istarum nugarum animas uolunt esse mortalis.

Sic sunt, sacratissimi imperatores, elementa a perditis hominibus consecrata. sed adhuc supersunt aliae superstitiones, quarum secreta pandenda sunt: Liberi et Liberae, quae omnia sacris sensibus uestris specialiter intimanda sunt, ut et in istis profanis religionibus sciatis mortes esse hominum consecratas. Liber itaque Iouis fuit filius, regis scilicet Cretici. hic cum fuisset adultera matre progenitus, nutriebatur aput patrem studiosius quam decebat. uxor Iouis, cui Iunoni fuit nomen, nouercalis animi furore commota ad necem infantis omnifariam parabat insidias.

proficiscens peregre pater, quia indignationes tacitas sciebat uxoris, ne quid ab irata muliere dolo fieret, idoneis, sicut sibi uidebatur, custodibus tutelam credidit filii. tunc Iuno opportunum insidiarum nancta tempus et ex hoc fortius inflammata, quia proficiscens [*]( 1 construitur P: constituitur a 2 enim Pa : itiL m. rec. 3 stimulis a: st m. uetus, surculis m. rec. 4 per.. cit m. uetus, perflcit a 5 ut cernatis quam facile a 6 sua P: eius a 7 et om. a 10 que m. uetus, quo m. rec. II separatim a 11 et P non distincte II uerius P: uerum edd. 12 quod corpus P: quod autem corpus est edd. 14 res et litteras mor, quae prorsus euanuerunt, restituit ed. princ. 15 cS—ta P 16 nugarum a. u. Bursian: absurditatum animas uolunt a; scriptura in P prorsua euanuit 28 mulier P 29 filio P 30 nancta P: tracta a ) [*]( 6* )

84
pater et sellam regni puero tradiderat et sceptrum, custodes primum regalibus praemiis muneribusque corrupit, deinde satellites suos, qui Titanes uocabantur, in interioribus regiae locat partibus et crepundiis ac speculo adfabre facto animos ita pueriles inlexit, ut desertis regiis sedibus ad insidiarum locum puerilis animi desiderio duceretur.