De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Phryges, qui Pessinunta incolunt circa Galli fluminis ripas, terrae ceterorum elementorum tribuunt principatum et hanc uolunt omnium esse matrem. deinde ut et ipsi annuum sibi sacrorum ordinem facerent, mulieris diuitis ac reginae suae amorem, quae fastus amati adulescentis tyrannice uoluit ulcisci, cum luctibus annuis consecrarunt, et ut satis iratae mulieri facerent aut ut paenitenti solacium quaererent, quem paulo ante sepelierant reuixisse iactarunt, et cum mulieris animus ex impatientia nimii amoris arderet, mortuo adulescenti templa fecerunt. tunc quod irata mulier pro iniuria spretae fecerat formae, hoc ordinatos a se pati uoluere sacerdotes. sic annuis sacris cum honore terrae istius funeris pompa componitur, et c.um persuaderetur hominibus quod colant terram, miseri funeris uenerantur [*]( 4 notS P 5 litterae terrae ct cres euanuerunt in P II substantiam P: sustentationem a 14 nihil quod Oehler; si quid mutandum, ipse malim: nihil nisi quod 17 erectfi P (j GYNXEPO(.iEN P 20 Pessinunta P, Pessinuntem a 28 in fol. 3a multa uocabula exalbuerunt ac lectu difficillima sunt 29 ordinantes a 31 persuaderetur P: persuadetur Woiverrrs, persuadeatur Bursian; cf. Indicem III. s. u. modorum consecutio )

79
exitium.

hic quoque, sacratissimi imperatores, ut error iste celetur, etiam haec sacra physica uolunt esse ratione composita: amare terram uolunt fruges, Attin uero hoc ipsum uolunt esse quod ex frugibus nascitur, poenam autem quam sustinuit hoc uolunt esse, quod falce messor maturis frugibus facit: mortem ipsius dicunt, quod semina collecta conduntur, uitam rursus, quod iacta semina annuis uicibus t reconduntur.

uellem nunc mihi inquirenti respondeant, cur hanc simplicitatem seminum ac frugum cum funere, cum morte, cum fastu, cum poena, cum amore iuncxerint? itane non erat aliud quod diceretur? itane non erat quod in agendis Deo summo pro frugibus gratiis faceret misera mortalitas? ut gratias pro renatis frugibus agas ululas, ut gaudeas plangis, nec te, cum ueram rationem uideris, hoc aliquando fecisse paenituit, sed hoc agis ut annuis luctibus occupatus uitam semper fugias, mortem requiras.

dicant mihi: quid hoc frugibus profuit, ut fetus suos annuis ululatibus semirnent, ut strati funeris calamitatibus ingemescant, quod dicant physica ratione compositum? lugetis et plangitis et luctus uestros alia ratione celatis. nouit agricola quando terram aratro dimoueat, nouit quando sulcis frumenta committat, nouit quando maturatas solis ardoribus colligat segetes, nouit quando tostas terat fruges: haec est physica ratio, haec sunt uera sacrificia, quae ab sanae mentis hominibus annuo labore complentur: hanc simplicitatem diuinitas quaerit, ut homines in colligendis fructibus ordinatis temporum legibus seruiant. cur huic ordini miserae mortis figmenta quaesita sunt? cur celatur lacrimis quod celari non debuit? unde confiteantur necesse est haec sacra non in honorem frugum, sed in honorem esse composita mortis alienae.

nam quod terram matrem esse omnium deorum dicunt qui huic elemento primas tribuunt partes, uere deorum [*]( 2 physicfi uolunt esse ration0 composita P 3 atim (aut att in) P, ama- tum a II huc P 7 recidiuantur coni. Bursian, probabilius Reifferscheid redduntur; ipse tentaui renascuntur, ut est paulo post pro renatis frugibus; cf. simile uitium librarii ad p. 93, 5 II uelim Wower; at u. Burs. in praefat. p. VII 9 iuncxerunt P, quod ferendum uidetur, si sic distinguas: respondeant: cur etc. 12 planges P 15 fetus scripsi: fletus Pa 16 ut strati P, sed litterae stra fere prorsus euanuerunt, sominent in tristitia, interfecti funeris a 17 ingemiscant edd. 27 non in honore P II composita P 29 hinc a II deorum istorum coni. Bursian )

80
suorum mater est nec abnuimus ant recusamus, quia ab hac collectos deos suos ant lapideos faciunt semper ant ligneos. terram omnem circnmfluunt maria et rursus inclusa Oceani ambientis circulo stringitur, caeli etiam rotunda sublimitate operitur, perflatur uentis, aspergitur pluuiis et timorem suum assidui motus tremoribus confitetur. quid uos maneat qui haec colitis considerate, cum dii uestri infirmitatem suam uobis cottidianis confessionibus prodant.