De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

praecepta eius/ misericordiae suae nobis, sacratissimi imperatores, Deus summus praemia pollicetur et amplificationis maximae augmenta decernit: facite itaque quod iubet, complete quod praecipit. auspicia uestra maioribus cumulata sunt donis: in initio fidei positi diuini fauoris incrementa sensistis: numquam uos manus Dei ueneranda deseruit, numquam uobis laborantibus denegauit auxilium: strati sunt aduersantium cunei et rebellantia ante conspectum uestrum semper arma ceciderunt, missi sunt superbi sub iugum populi et Persica uota conlapsa sunt nec stare diu contra uos potuit malis suis onerata crudelitas. Dei uirtutem utrique diuerso sensistis euentu: uobis caelestis uictoriae corona conlata est, felicitate uestra nostra releuantur incommoda.