De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Sacra sua perditus carnifex, pro nefas, per lignum semper renouari disposuit, ut, quia sciebat ita fore ut ligno crucis adfixa uita hominis perpetuae inmortalitatis conpagine stringeretur, perituros homines ex ligni imitatione deciperet. in sacris Frygiis, quae matris deum dicunt, per annos singulos arbor pinea caeditur et in media arbore simulacrum iuuenis subligatur. in Isiacis sacris de pinea arbore caeditur truncus, huius trunci media pars subtiliter excauatur: illic de segminibus factum idolum Osiridis sepelitur. in Proserpinae sacris caesa arbor in effigiem uirginis

formamque componitur et cum intra ciuitatem fuerit inlata, quadraginta noctibus plangitur, quadragesima uero nocte comburitur. sed et illa alia ligna, quae dixi, similis flamma consumit: nam etiam post annum istorum lignorum rogum flamma depascitur. errasti, miser, et uehementer errasti: nihil tibi poterit ignis iste prodesse; frustra tibi ex ista flamma blandiris, hunc ignem commentis tuis semper renouans. ignis, qui de facinoribus tuis exigit poenas, perpetua tormentorum continuatione grassatur.

diuini ac liberantis ligni ordinem disce, ut scias nulla tibi posse ratione succurri. de cataclysmo humanum genus arca lignea liberauit, Abraham ligna unici filii humeris inponit, de Aegypto recedentem dei plebem lignea uirga protexit, lignum dulcem saporem amarae marrae fontibus reddidit, lignea uirga ex spiritali [*]( 3 errore P corr. m. 2 ex erro 5 ex P: hoc a 10 interimeret Wotcerus 13 stringeretur, ideo perituros a 18 illic Oehler: illis Pa 1seminibus Pa, em. Wotcerus 23 istorum Bursian: ipsorum Pa 26 renouas Pa, em. Oehler 28 liberandis P 30 de Abraham P, deinde Abr. a, deo iubente Abr. coni. Bursian 31 recedentem populum dei plebem a 32 myrrhae edd. )

121
petra salutaris unda profertur, et ut Amalec uinceretur, circa uirgam Moyses expansis manibus extenditur: scalae ligneae patriarcha incumbentem angelum somniat et per eandem alios ascendere, alios cernit descendere, et lex Dei arcae creditur ligneae, ut his omnibus quasi per gradus quosdam ad lignum crucis salus hominum perueniret. quapropter lignum crucis caeli sustinet machinam, terrae fundamenta conroborat, adfixos sibi homines ducit ad uitam. lignum diaboli ardet semper et moritur et ad ima tartari credentes homines cum fauillis suis ducit.

illud etiam quale sit ratione tractetur. arborem suam diabolus consecrans intempesta nocte arietem in caesae arboris facit radicibus immolari. quis tibi hoc, scelerate, persuasit? unde hoc pestifera cupiditate didicisti? semperne te contra Deum summum nefaria cupiditate componis? ideo te de caelo seuerum diuinitatis iudicium caduca humilitate praecipitat, ideo tibi Dei sententia perpetua poena decernitur, quod facinoribus tuis per dies singulos nouum semper additur facinus, quod hominem Dei fraudulenta conaris persuasione decipere. uide quid sibi ludibriosus hostis inuenerit. Abrahae immolaturo filium iussu Dei aries subponitur et in uicinae arboris radicibus alligatur.