De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Vos, domini imperatores, sanctarum aurium uestrarum mihi commodate patientiam, ut totum clementiae uestrae quod promittimus explicemus. cur Deus, id est filius Dei, homo passus est fieri breui ac uera pietati uestrae ratione monstrabitur. cum hominem primum, id est Adam, ad imaginem suam Deus faceret, certam illi mandatorum dedit legem. is per feminam, id est Euam, deceptus diaboli persuasionibus promissae sibi gloriae perdidit dignitatem: lignum erat in paradiso quod promissorum a Deo praemiorum perdidit gratiam.

de uirginis terrae limo homo factus est: nondum enim, ut ait scriptura, supra terram pluerat. [*]( 4 Ps. 109,1-4. ) [*]( 6 mittit P 7 ex Syon a II dominaueris P 9 et ex a 10 p?niteuit P, poenitebit a 11 hii P 12 instincto P 17 ne si, ut scripsi: nc sicut Pa, ne sicut, ut Bursian, ac si, ut tentauit parum feliciter Oehler; alii quaedam deesse suspicati sunt 18 commentiti Muenter 19 incu-\' riosius Bursian 23 patientia P 25 pietatis P )

118
hic contemptis mandatis Dei humanum genus mortalitatis laqueis adflixit. oportebat hoc totum et reformari et corrigi et reformatio originis debuit reformare primordia. ex uirginis terrae limo factus Adam praeuaricatione propria promissam perdidit uitam: per uirginem Mariam ac spiritum sanctum Christus natus et mmortalitatem accepit et regnum. arbor ligni pestiferum deceptis pabulum praebuit: lignum crucis uitam inmortali conpage restituit. contempsit Adam, oboediuit Deo Christus: sic diuina dispositione quicquid Adam perdidit Christus inuenit.

nam post multa tempora nouissimis temporum spatiis, id est nouissima paene saeculorum ebdomade, uerbum Dei humano se miscuit corpori, ut hominem liberaret, ut mortem uinceret, ut fragilitatem humani corporis cum diuina inmortalitate coniungeret. quid enim faceret tanta turba sanctorum? quae illis spes salutis? quod meritorum praemium, si sub una eademque condicione sortis ineluctabilibus mortalitatis laqueis etiam ipsa obligata teneretur? nihil Habel, nihil Enos, nihil Noe, nihil Sem, nihil Abraham, nihil Isaac, nihil Iacob de Dei sibi misericordia ac maiestate promitterent: irent etiam ipsi post tantum fidei meritum cum ceteris omnibus pariter addicti et omnes Dei sanctos unum mortis exitium exciperet nec haberet aput Deum praemium pietas, si una eademque omnes condicio mortis hauriret.

sed Deus Abrahae clarius a caeli sideribus promiserat regnum. ideo ex genere Abrahae descendens Maria uirgo Dei concepit, ut supradictorum hominum soboles inmortalis societatis uinculo iungeretur, ut sic humanum genus per hominem pariter et deum aequata societatis conparatione coniunctum ad inmortalitatis imperium oboedientiae merito perueniret. quia itaque, sacratissimi imperatores, curiosis auribus satisfecimus, reliqua persequamur, ut uel sic pollutarum aurium sordes purificans possit sermo purgare.