De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

haec eadem nobis sancta reuelatione monstrantur, inuenimus enim in Apocalypsi ita esse perscriptum: cet conuersus sum et respexi ut uiderem uocem, quae mecum loquebatur, et uidi septemcandelabra aurea et in medio candelabrorum similem filii hominis uestitum poderem et erat praecinctus supra mammas zonam auream: caput autem eius et capilli erant albi uelut lana alba, utnix, oculi eius ut flamma ignis et pedes eius similes aurichalco sicut de fornace ignea et uox eius ut sonus aquarum multarum, et habebat in dextera sua septem stellas et ex ore eius gladius ex utroque acutus et facies eius splendebat ut sol in uirtute sua: et cum uidissem, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus, et inposuit dexteram suam super me dicens: noli timerem: ego sum primus et nouissimus et uiuus qui fueram mortuus et ecce sum uiuens in saecula saeculorum

et habeo claues mortis et inferorum/ post resurrectionem etiam cum discipulis suis daret certa mandata, immortalium mandatorum ordinem ista lege conclusit : data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: ite ergo et docete gentes omnes, baptizantes eos in nomine patris et [*]( 8 Apoc. 1, 12-18. 25 Matth. 28, 18-20. ) [*]( 3 potestas regia et omnes reges terrae et regnum et omnis claritas seruient ei P et edd. quem uerborum ordinem turbatum esse apparet: alia quaestio est, num necessaria uerborum transpositione totus locus sanatus sit, cum haec legantur in LXX: xal αύτψέδόϑη ή άϱχή xαί ή avItfoat) xal V \'nfł 1) xal r) (iaGiXsUt, xal navreg 01 kaot, q)l)Įal, yhuaoat aurtji iovXtvovai 4 seruiuit a 5 aufertur a 8 sum addidit Bursian j) et om. a 11 filio a \\I uestitum pudoremP, uestitu podere a; at est in textu graeco: ivStdvpivov noSriQTi 12 zona aurea a 14 auricalco P 17 fort. ei ore eius exiens (uel exibat) gladius 18 eius om. P j) fort. cum uidissem eum 19 tãquã P: tanquam a 27 omnes gentes a )

117
filii et spiritus sancti, docentes eos obseruare omnia quaecumque praecepi uobis/ quod autem Deus pater participem eum regni faciens regalis sellae ei concesserit sedes hoc docetur oraculo: Cdicit dominus domino meo: sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos subpedaneum pedum tuorum. uirgam uirtutis tuaeemittet dominus a Sion et dominaberis in medio inimicorum tuorum. tecum principium in die uirtutis tuae in claritate sanctorum: ex utero ante luciferum genui te. iurauit dominus nec paenitebit eum.\'

Hi sunt inimici Dei, sacratissimi imperatores, qui ueritatis ordinem contraria lege conturbant, qui peruersae cupiditatis instinctu sacrilega uota concipiunt, qui profanae mentis furore aut lignum semper uenerantur aut lapidem. in isto loco positi ordinem debemus sai\\ctae dispositionis aperire, ut quicquid nobis inuestigantibus sanctum Dei uerbum prophetica tradidit disciplina ad refutandas profani erroris maculas specialiter explicetur, ne, si, ut nos diximus, commenti sunt qui sacrilegia errantibus tradiderunt, sic a nobis ordo ueritatis curiosius requiratur. suspenso itaque paululum ceteris ad haec explicanda quae uera sunt transferatur oratio.

Vos, domini imperatores, sanctarum aurium uestrarum mihi commodate patientiam, ut totum clementiae uestrae quod promittimus explicemus. cur Deus, id est filius Dei, homo passus est fieri breui ac uera pietati uestrae ratione monstrabitur. cum hominem primum, id est Adam, ad imaginem suam Deus faceret, certam illi mandatorum dedit legem. is per feminam, id est Euam, deceptus diaboli persuasionibus promissae sibi gloriae perdidit dignitatem: lignum erat in paradiso quod promissorum a Deo praemiorum perdidit gratiam.

de uirginis terrae limo homo factus est: nondum enim, ut ait scriptura, supra terram pluerat. [*]( 4 Ps. 109,1-4. ) [*]( 6 mittit P 7 ex Syon a II dominaueris P 9 et ex a 10 p?niteuit P, poenitebit a 11 hii P 12 instincto P 17 ne si, ut scripsi: nc sicut Pa, ne sicut, ut Bursian, ac si, ut tentauit parum feliciter Oehler; alii quaedam deesse suspicati sunt 18 commentiti Muenter 19 incu-\' riosius Bursian 23 patientia P 25 pietatis P )

118
hic contemptis mandatis Dei humanum genus mortalitatis laqueis adflixit. oportebat hoc totum et reformari et corrigi et reformatio originis debuit reformare primordia. ex uirginis terrae limo factus Adam praeuaricatione propria promissam perdidit uitam: per uirginem Mariam ac spiritum sanctum Christus natus et mmortalitatem accepit et regnum. arbor ligni pestiferum deceptis pabulum praebuit: lignum crucis uitam inmortali conpage restituit. contempsit Adam, oboediuit Deo Christus: sic diuina dispositione quicquid Adam perdidit Christus inuenit.

nam post multa tempora nouissimis temporum spatiis, id est nouissima paene saeculorum ebdomade, uerbum Dei humano se miscuit corpori, ut hominem liberaret, ut mortem uinceret, ut fragilitatem humani corporis cum diuina inmortalitate coniungeret. quid enim faceret tanta turba sanctorum? quae illis spes salutis? quod meritorum praemium, si sub una eademque condicione sortis ineluctabilibus mortalitatis laqueis etiam ipsa obligata teneretur? nihil Habel, nihil Enos, nihil Noe, nihil Sem, nihil Abraham, nihil Isaac, nihil Iacob de Dei sibi misericordia ac maiestate promitterent: irent etiam ipsi post tantum fidei meritum cum ceteris omnibus pariter addicti et omnes Dei sanctos unum mortis exitium exciperet nec haberet aput Deum praemium pietas, si una eademque omnes condicio mortis hauriret.