De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Aliud est unguentum, quod Deus pater unico tradidit filio, quod filius credentibus diuina numinis sui maiestate largitur. Christi unguentum immortali compositione conficitur et spiritalibus pigmentorum odoribus temperatur: hoc unguentum a mortalibus laqueis putres hominum artus exuit, ut sepulto primo homine ex eodem statim homine homo alius felicius nascatur: et ut hoc manifestius explicetur, sacrarum lectionum arcana pandenda sunt.

ait enim Dauid, ut huius unguenti gratiam traderet: cspeciosus forma prae filiis hominum, diffusa est [*]( 31 Ps. 44, 3-10. ) [*]( 1 unguntur a 3 9APPITE ţtJGTE P 4 ECTE P 5 ut gaudeant a 7 permittis P 8 non comparet a 9 respondet a 10 promieit a 12 proferis P: profers edd. cf. adp. 107, 9 14 agatP: habet a, habeat Wowerus et Bursian 16 quod odore Bursian (sed idem quod olore praeferens): quo dolore P, quod unguento a 17 perunguntur a II dispecta P: despecta edd. inepte 24 nominis a 25 spiritualibus a )

113
gratia in labiis tuis: propterea benedixit tibi deus in aeternum. accingere gladium tuum circa femur, potentissime specie et pulchritudine tua: intende, prospere procede et regna propter uirtutem et mansuetudinem et iustitiam, et deducet te mirabiliter dextera tua. sagittae tuae acutae, potentissime: populi infra te decident in corde inimicorum regis. sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: uirga recta est uirga regni tui. dilexisti iustitiam, odisti iniquitatem: propterea uncxit te Deus tuus oleum laetitiae a consortibus tuis: myrra et gutta et cassia a uestimentis tuis de aedificiis eburneis ex quibus te iucunditate adfecerunt/

Inmortalis unguenti secreta peruidimus et diuinae nobis dispositionis ordo monstratus est: regnum perpetuum et caeli diadema domino nostro cum unguenti maiestate conlatum est. quis autem hic qui regendi orbis accepit potestatem, qui uenerandi nominis maiestate decoratur, aliud nobis monstrat oraculum: ait enim is idem Dauid: \'ut quid fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius.\' quidtesic extollis sacrilega persuasio? quid miseros homines effrenata temeritate circumuenis ? unguentum Christi caeli donat imperium, unguentum tuum gehennae suscitat flammas.

Sed quod inpuro ore sacerdos iste et polluta uerborum contaminatione componit, libet diligenti inquisitione discutere. liberato deo suo bonum animum gerere socios, fiduciam bonae spei [*]( 19 Ps. 2, 1 sq. ) [*]( 1 tibi deus om. P; tibi add. iam a, deus Bursian; cf. LXX: tvloyifaiv (IE o ,\'iEó, 2 femur tuum a II potentissime: specie et p. tua intende edd. at est in LXX: Swmi rjj aJptadrijrf aov etc. 4 propter ueritatem Woioerus, ut habent LXX et Cypr. testim. II, 29 6 tuae add. Bursian p potentissimeP: potentissimae a 7 intra Pa, ene. Bursian; cf. LXX: TO {JiĮI] (Iou qxovrjfitva, dwar(\' kaol vnoxajo) aov Jitaovvrap. 8 sedis P 10 oleo a 11 a P: prae a II myrrha edd. 13 iocw.ųĮ\\r. tate P 17 regendae P 24 unguentum tuum Bursian: tuum am P, unguentum uestrum a . t I\'Jd J: ot ) [*]( n. ) [*]( 8 )

114
habere persuadet. o quam miseris, quam luctuosis se laqueis inuoluit caduca calliditas! quis deum tuum liberat? cui hoc praestitit quod laborat ? disce, disce quod nescis, disce quod non uides:

Christus filius Dei ut humanum genus a mortis laqueis liberaret, uere omnia ista sustinuit, ut captiuitatis durae iugum tolleret, ut hominem patri redderet, ut mitigata offensa hominem cum Deo prospera conciliatione componeret, ut promissae resurrectionis fructumproprio monstraret exemplo. fecit filius Dei quod ante promiserat: elusit ianuas sedis infernae et durae legis necessitatem calcata morte prostrauit: per triduum recensita ab eo iustorum turba collecta est, ne diutius contra eos mortis dominaretur inprobitas: ne iustorum meritum ex longa desperatione concideret, fregit claustra perpetua et ferreae fores Christo iubente conlapsae sunt: ecce terra contremuit et fundamentorum suorum stabilitate concussa praesentis Christi numen agnouit: ante praefinitum tempus praecipitat diem mundi rotata uertigo et sol non completo diurnarum horarum spatio properato cursu uergit in noctem: ecce ueli fastigia summa finduntur et obscurioribus tenebris orbem terrarum caligo noctis abscondit. omnia elementa Christo pugnante turbata sunt, tunc scilicet cum primum contra mortis tyrannidem humanum corpus armauit. per triduum ista conflictatione pugnatum est, quamdiu mors superatis malitiae suae uiribus frangeretur.

quid solita impatientia, homo religiose, homo Christi, desperas et deficis? tridui moram non feris? sollicitudinem ac desperationem tuam nouis precibus confiteris? hoc te facturum esse illo die spiritus sanctus ueneranda uoce significat, cum per Dauid dicit: Caestimati sumus sicut oues occisionis. exsurge: quare obdormis, domine? exsurge et ne disperdas usque ad finem. quare faciem tuam auertis? obliuisceris inopiam nostram et tribulationem? quoniam humiliata est in puluere anima nostra, haesit in terra uenter noster. exsurge, [*]( 27 Ps. 43, 23-27. ) [*]( 5 uere om. a 6 mitigatS offensfi P 9 clausit a 10 recensita Muenter: recens ita Pa 11 dinaretur P, em. in a 13 iuuente P 15 nomen P 17 spatium P 24 feris P: fers edd. cf. ad p. 107, 9 30 abertis P )

115
domine, opem fer nobis et libera nos propter nomen tuum.

\' ecce post triduum lucidior solito dies oritur et reddita soli praeteriti luminis gratia: omnipotens deus Christus splendidioribus solis radiis adoratur: exultat salutare numen et triumphales currus eius iustorum ac sanctorum turba comitatur. tunc elato gaudio clamat elata mortalitas: (ubi est, mors, aculeus tuus?\' tunc praecurrens salutare numen aperiri sibi caelestes ianuas praecipit: aperite, aperite et immortalia claustra conuellite: Christus deus calcata morte ad caelum hominem quem susceperat reuocat. hoc a uenerando propheta sancta uoce praecanitur et ex ore prophetico uox iubentis auditur: ait enim spiritus sanctus, ut nobis licentiam Christi iubentis ostenderet: ctollite portas, principes, uestri, et extollite uos, portae aeternae, et introibit rex gloriae.

hoc angelis nescientibus imperatur: neque enim scire potuerunt, quando uerbum Dei descendit ad terram: ideo et ipsi sollicita interrogatione respondent: cquis est iste rex gloriae?\' quibus quaerentibus perspicua Christus numinis sui maiestate respondet: \'dominus fortis et potens, dominus us pot ens in proelio.) cognoscitur statim a custodibus caeli filius Dei et quicquid illos ante fefellit agnoscunt: uident prostrati hostis exuuias et recordati primae dispositionis ordinem etiam ipsi cum ascendentibus iterata pariter uoce conclamant: Ctollite portas qui praeestis illis et extollite uos, portae aeternae, et introibit rex gloriae\'.

reuerso filio promissa pater regni sceptra restituit et sellam regni aequa potestate concedit, ut imperet, ut regnum teneat, ut perpetua numinis sui maiestate dominetur. audi quid de illo Danihelem spiritus sanctus iusserit dicere: cui deb a m in uisu nocte et ecce in nubibus caeli quasi filius [*]( 6 ad Cor. I, 15, 55. 13 Ps. 23, 7. 17 ib. u. 8. 23 ib. u. 9. 28 Dan. 7,13 sq. ) [*]( 2 lucidiora solito P 8 precepit P 9 conbellite P 10 que susciperat P 12 potentiam a 13 principes a: principis P II uestri P: uestras a; in recepta quoque lectione uestri, ut distinctione indicatum est, pendet a uoc. portas II uos addidit Bursian (cf. infra u. 24), extollimini Cypr. testim. II, 29 14 aeternales a 14 et 24 introiuit P 17 respondet Pa, em. Bursian 26 ut regnet ut teneat Pa, ut regna teneat Wowerus, ut regnum t. rectius nescio quis primum scripsit ) [*]( 8* )

116
hominis ueniens uenit usque ad ueterem dierum et stetit in conspectu eius et qui adsistebant optulerunt eum, et data est ei potestas regia et regnum et omnis claritas et omnes reges terrae seruient ei et potestas eius aeterna, quae non auferetur et regnum eius non corrumpetur.