De errore profanarum religionum
Firmicus Maternus, Julius
Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
Aliud est unguentum, quod Deus pater unico tradidit filio, quod filius credentibus diuina numinis sui maiestate largitur. Christi unguentum immortali compositione conficitur et spiritalibus pigmentorum odoribus temperatur: hoc unguentum a mortalibus laqueis putres hominum artus exuit, ut sepulto primo homine ex eodem statim homine homo alius felicius nascatur: et ut hoc manifestius explicetur, sacrarum lectionum arcana pandenda sunt.
ait enim Dauid, ut huius unguenti gratiam traderet: cspeciosus forma prae filiis hominum, diffusa est [*]( 31 Ps. 44, 3-10. ) [*]( 1 unguntur a 3 9APPITE ţtJGTE P 4 ECTE P 5 ut gaudeant a 7 permittis P 8 non comparet a 9 respondet a 10 promieit a 12 proferis P: profers edd. cf. adp. 107, 9 14 agatP: habet a, habeat Wowerus et Bursian 16 quod odore Bursian (sed idem quod olore praeferens): quo dolore P, quod unguento a 17 perunguntur a II dispecta P: despecta edd. inepte 24 nominis a 25 spiritualibus a )
Inmortalis unguenti secreta peruidimus et diuinae nobis dispositionis ordo monstratus est: regnum perpetuum et caeli diadema domino nostro cum unguenti maiestate conlatum est. quis autem hic qui regendi orbis accepit potestatem, qui uenerandi nominis maiestate decoratur, aliud nobis monstrat oraculum: ait enim is idem Dauid: \'ut quid fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus Christum eius.\' quidtesic extollis sacrilega persuasio? quid miseros homines effrenata temeritate circumuenis ? unguentum Christi caeli donat imperium, unguentum tuum gehennae suscitat flammas.
Sed quod inpuro ore sacerdos iste et polluta uerborum contaminatione componit, libet diligenti inquisitione discutere. liberato deo suo bonum animum gerere socios, fiduciam bonae spei [*]( 19 Ps. 2, 1 sq. ) [*]( 1 tibi deus om. P; tibi add. iam a, deus Bursian; cf. LXX: tvloyifaiv (IE o ,\'iEó, 2 femur tuum a II potentissime: specie et p. tua intende edd. at est in LXX: Swmi rjj aJptadrijrf aov etc. 4 propter ueritatem Woioerus, ut habent LXX et Cypr. testim. II, 29 6 tuae add. Bursian p potentissimeP: potentissimae a 7 intra Pa, ene. Bursian; cf. LXX: TO {JiĮI] (Iou qxovrjfitva, dwar(\' kaol vnoxajo) aov Jitaovvrap. 8 sedis P 10 oleo a 11 a P: prae a II myrrha edd. 13 iocw.ųĮ\\r. tate P 17 regendae P 24 unguentum tuum Bursian: tuum am P, unguentum uestrum a . t I\'Jd J: ot ) [*]( n. ) [*]( 8 )