De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Omnia aymbola profanae religionis per ordinem suggerantur, ut probemus nequissimum hostem generis humani de sanctis haec uenerandisque prophetarum oraculis ad contaminata furoris sui scelera transtulisse.

inuenimus enim itadici: εὐοῖ, δίκερως δίμορφε. deos iste uester non biformisest, sed multiformis: in multas enim species uenenati oris forma mutatur. ipse est basiliscus et scorpio, qui fidelium securis uestigiis premitur, ipse malitiosus anguis, cuius caput quaerit decepta mortalitas, ipse tortuosus draco, qui hamo ducitur, qui captiuus includitur: iste deus uester Lernaei anguis crinibus adornatur. uiden ut percusso domino morientium anguium turba succedat? quid sic renascentibus hydris pullulas? quid te fecunda scelerum sobole componis?

mortis tuae uiam didicimus, scimus quibus remediis artis tuae uenena uincantur. Christi inmortalem sanguinem bibimus, nostro sanguini Christi sanguis adiunctus est: hoc est salutare remedium scelerum tuorum, hoc cottidie a uitiata dei plebe mortiferum uirus excludit. quis deum istum quem plangunt cum cornibus uidit? quae sunt ista cornua quae habere se iactat? aliasunt cornua, quae propheta sancto spiritu iubente commemorat, quae tu, diabole, ad maculatam faciem tuam putas te posse transferre.

unde tibi ornamenta quaeris et gloriam? cornua nihil aliud nisi uenerandum signum crucis monstrant: huius signi uno extenso ac directo cornu mundus sustentatur, terra constringitur, et e duorum quae per latus uadunt compagine oriens tangitur, occidens subleuatur. ut sit totus orbis tripertita stabilitate [*]( 5 suis P 6 tvoi 8(xtqws Bursian (idem nttZ rflx. coniciens): EAIAIKEPCtiC P (IkhxtQls a) 8 uenenati oris P: ucteratoris a 10 quatit Oehler; at confert Bursian Genes. 3,15 avrog (fOll rrjQaati xt<faitjv, quod Cyprianus (testim. 11, 9 p. 550) reddidit: ipse tuum obseruabit caput II decepto a 12 lernei P j) uiden ut Bursian: uident ut Pa 17 hoc addidi: quod add., Bursian 18 a uitiata dei scripsi: aficiat adi P,_ afficiat a Dei a, a filiata \'dei Bursian 21 iuuente P, annuente a. 25 sustentat P 27 ut sit t. o. t. s. f. confiziq. operis immortalibus radicibus fundamenta teneantur scripsi: ut sic totus orbis tripertita (tripsr tita a) stabilitate firmatus confixi operis immortalis (immortalitatis a) radicis fundamenta teneantur Pa; subleuatur: sic totus orbis t. s. firmatur cum fixi operis immortalitatis radicibus fundamenta teneantur coni. )

111
firmatus, confixique operis immortalibus radicibus fundamenta teneantur. hoc secretum nobis uenerandum prophetae oraculum tradidit: inuenimus enim in Abbacuc ita esse perscriptum: Ctexit caelos uirtus eius et laude eius plena est terra et splendor eius ut lux erit: cornua in manibuseius erunt et illic constabilita est uirtus gloriae eius et constituit dilectionem suam: ibit uerbum et praecedet secundum gressus suos.

\' en ueneranda crucis cornua, en sanctae uirtutis inmortale fastigium, en gloriosi operis diuina conpago. tu, Christe, mundum ac terram extensis manibus, tu caeleste sustentas imperium, tuis inmortalibus adhaeret humeris salus nostra, tu, domine, aeternae uitae baiulas signum, tu uenerando instinctu hoc nobis denuntias per prophetas: ait enim Esaias: fecce natus est nobis filius, imperium super humeros eius et uocatum est nomen eius magnae cogitationis nuntius.\' haec sunt crucis cornua, quibus [*]( 6 ) omnia et subleuantur pariter et continentur, his cornibus bene hominum utitur uita. ut Amalech uinceretur, extensis manibus Moyses haec imitatus est cornua, ut facilius impetraret quod magnopere postulabat, crucem sibi fecit ex uirga. ad haec cornua festina celeritate properate, ad haec cornua humili ueneratione confugite, his uos adfigant cornibus iustitia, aequitas, pudicitia, misericordia, patientia, fides, ut ueneranda praeferentes insignia, consecratae frontis maiestate gaudentes et sepulturae Christi participes sitis et uitae.