De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

uos nunc, Constanti et Constans sacratissimi imperatores, et uenerandae fidei uestrae imploranda uirtus est, quae supra homines erigitur et a terrena fragilitate separatur, quae caelestium se rerum societate coniungit, quae in omnibus actibus suis, prout potest, Dei summi sequitur uoluntatem: modicum tantum superest ut legibus uestris funditus prostratus diabolus iaceat, ut extinctae idololatriae pereat funesta contagio. ueneni huius uirus euanuit et per dies singulos substantia profanae cupiditatis exspirat. erigite uexillum fidei, uobis hoc diuinitas reseruauit: fauore eius eminentes prostratores estis omnium hostium uestrorum, quorum opera Romanum in- firmabatur imperium. signum uenerandae legis erigite, sancite, promulgate quod prosit. sit faustum felixque rei publicae quod inter aceruos caesarum uictimarum hostium prostrawistis exercitum. felices uos quoque: gloriae ac uoluntatis suae Deus fecit esse participes, idololatriae excidium et profanarum aedium ruinam propitius Christus populo uestris manibus reseruauit. ille spiritalibus armis malos spiritus, uos mala terrena uicistis. erigite tropaea uictoriae et praeferatur ingens titulus triumphorum: profanarum rerum strage gaudentes exultate fortius, [*](trum in P exstare testatur Meifferscheid p parcit a, par sit Oehler, in P proerit uel perit scriptum uideri monet Reifferscheid 32 iste addidit a 2 coniungit add. a in loco prorsus obscurato; ex spatio in P apparet 12-15 litteras scriptas fuisse 4 conciliata (uel ex collata) coni. Bursian, inniolata a 10 quae a: oni. P 11 quae caelestium nos: quae om. P, coelestiumque a 13 tantum Wowerus: talium P (?) a 17 eius addidit Bursian, cuius fauore a 19 firmabatur P (?) a, em. Wowerus; uexabatur coni. Bursian 21 uictimarum addidi, hostiarum add. Bursian (quod tot aceruoB cacsorum hostium o) 22 gloriae a, sed huius uocab. nullum uestigium in P esse testatur Lorenz 23 ruinam Bursian: ruina P, ruinas a 24 nostris a 25 spiritualibus a 1\\ armis a: om. P 26 tropea P, trophaea a (j proferatur a )

110
exnltate fidenter. felicitas uestra cum Dei uirtute coniungitur, pro salute hominum Christo pugnante uicistis.

Omnia aymbola profanae religionis per ordinem suggerantur, ut probemus nequissimum hostem generis humani de sanctis haec uenerandisque prophetarum oraculis ad contaminata furoris sui scelera transtulisse.

inuenimus enim itadici: εὐοῖ, δίκερως δίμορφε. deos iste uester non biformisest, sed multiformis: in multas enim species uenenati oris forma mutatur. ipse est basiliscus et scorpio, qui fidelium securis uestigiis premitur, ipse malitiosus anguis, cuius caput quaerit decepta mortalitas, ipse tortuosus draco, qui hamo ducitur, qui captiuus includitur: iste deus uester Lernaei anguis crinibus adornatur. uiden ut percusso domino morientium anguium turba succedat? quid sic renascentibus hydris pullulas? quid te fecunda scelerum sobole componis?

mortis tuae uiam didicimus, scimus quibus remediis artis tuae uenena uincantur. Christi inmortalem sanguinem bibimus, nostro sanguini Christi sanguis adiunctus est: hoc est salutare remedium scelerum tuorum, hoc cottidie a uitiata dei plebe mortiferum uirus excludit. quis deum istum quem plangunt cum cornibus uidit? quae sunt ista cornua quae habere se iactat? aliasunt cornua, quae propheta sancto spiritu iubente commemorat, quae tu, diabole, ad maculatam faciem tuam putas te posse transferre.

unde tibi ornamenta quaeris et gloriam? cornua nihil aliud nisi uenerandum signum crucis monstrant: huius signi uno extenso ac directo cornu mundus sustentatur, terra constringitur, et e duorum quae per latus uadunt compagine oriens tangitur, occidens subleuatur. ut sit totus orbis tripertita stabilitate [*]( 5 suis P 6 tvoi 8(xtqws Bursian (idem nttZ rflx. coniciens): EAIAIKEPCtiC P (IkhxtQls a) 8 uenenati oris P: ucteratoris a 10 quatit Oehler; at confert Bursian Genes. 3,15 avrog (fOll rrjQaati xt<faitjv, quod Cyprianus (testim. 11, 9 p. 550) reddidit: ipse tuum obseruabit caput II decepto a 12 lernei P j) uiden ut Bursian: uident ut Pa 17 hoc addidi: quod add., Bursian 18 a uitiata dei scripsi: aficiat adi P,_ afficiat a Dei a, a filiata \'dei Bursian 21 iuuente P, annuente a. 25 sustentat P 27 ut sit t. o. t. s. f. confiziq. operis immortalibus radicibus fundamenta teneantur scripsi: ut sic totus orbis tripertita (tripsr tita a) stabilitate firmatus confixi operis immortalis (immortalitatis a) radicis fundamenta teneantur Pa; subleuatur: sic totus orbis t. s. firmatur cum fixi operis immortalitatis radicibus fundamenta teneantur coni. )

111
firmatus, confixique operis immortalibus radicibus fundamenta teneantur. hoc secretum nobis uenerandum prophetae oraculum tradidit: inuenimus enim in Abbacuc ita esse perscriptum: Ctexit caelos uirtus eius et laude eius plena est terra et splendor eius ut lux erit: cornua in manibuseius erunt et illic constabilita est uirtus gloriae eius et constituit dilectionem suam: ibit uerbum et praecedet secundum gressus suos.