De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

3 hoc idem Hieremias simili ratione significat, ait enim cum Hierusalem truci minatur oraculo: Cet auferam de ciuitatibus Iudae et de quadruuiis Hierusalem uocem laetantium, uocem sponsi et uocem sponsae/ processum sponsi etiam per psalmos praedicat spiritus sanctus: in octauo decimo psalmo hoc inuenitur oraculum, ait enim: fet ipse uelut sponsus egrediens f, [*]( 9 Joh. 8,12. 20 Joel 2, 15 sq. 27 Jer. 7, 34. 31 Ps. 18, 6 sq. ) [*]( bolum est, quod dicitar\' Bursian; ipse tentaui: Inde vvjutpie » vvfjupu X i(!E , viov (fwg. 1 aliquis sponsus qui hoc mereatur a 3 hominum quorum a 4 luminis Bursian: numinis Pa 7 saltem a 8 aperi P: erige a 16 quis a II sita; sic P 18 spirituales a 24 lactentes a 27 quadrubiis P )

106
de thalamo suo exultabit uelut gigans uiam currere;

a summo caeli profectio eius et decursio eiususque ad summum eius et non est qui lateat a calore eius.) secretiora pandantur arcana: in apocalypsi qui sit sponsus inuenimus. ita enimscriptum est: (ueni, ostendam tibi nouam nuptam uxorem agni. et duxit me in spiritu in montem magnum et ostendit mihi ciuitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo/ Intimandum est quid etiam nobis de hac ipsa re tradat euangelica disciplina. inuenimus enim in euangelio cata Iohannem ita esse signatum : uos mihi testes estis quoniam dixi eis qui missi sunt ab Ierusolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam [missus sum ante ipsum: qui habet enim sponsam sponsus est, amicus autem sponsi est qui stat et audit eum et gaudio gaudet propter uocem sponsi.

huius rei mysterium ostensum est, huius sponsi aduentum sapientium uirginum chorus expectat, huic praefert lumina peruigili cura sancta uirginitas: expectantibus sponsum seruis felicium praemiorum promittitur munus. inuenimus enim in euangelio cata Lucam: (sint lumbi uestri praecincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit aperiant illi. felices serui illi quos adueniens dominusinuenerit uigilantes.\' ecce uenerandorum responsorum oraculis sponsus ostensus est.

quid tibi tu in acerbis casibus constitutus beatum nomen inponis P si uis liberatus lumen sequi sponsi, proice errores et peruigili cura sollicitus praecedentia uitae facinora religiosa deuotione castiga. tunc te in nomine suo cum uigilantem inuenerit sponsus, cum fidei tuae merita cognouerit, dabit maximum praemium, dabit integrum munus: intrabis cum eo caeli thalamum, uidebis regiam mundi et, ut uerus [*]( 5 Apoc. 21, 9 sq. 11 Joh. 3, 28 sq. 20 Luc. 12, 35 sqq. ) [*]( 1 exultauit P II ut a 4 in apocalypsi id est in reuelatione Po, glossam deleuit Wowertu II quis sit a 8 Inuestigandum est a 12 Hierosolymis a 16 misterium P 22 expectantes P 26 tibi tu P: tu tibi edd. 11 aceruis P 28 peruigil P II precidentia P 31 pretium P )

107
particeps esse possis, a piissimo ac iustissimo domino inmortalitatis tibi gratia conferetur.

Alterius profani sacramenti signum est θεὸς ἐκ πέτρας. cur hoc sanctum uenerandumque secretum ad profanos actus adulterata professione transfertis? alius est lapis, quem deus in confirmandis fundamentis promissae Hierusalem missurum se esse promisit: Christus nobis uenerandi lapidis significatione monstratur. quid tu ad commaculatas superstitiones furtiua fraude uenerandi transferis nominis dignitatem? lapidem tuum ruina sequitur et cadentium culminum funesta conlapsio: noster lapis Dei fundatus manu extruit, confirmat, erigit, munit et restaurati operis gratiam perpetuae inmortalitatis splendore condecorat. ait enim de hoc Esaias iubente sancto spiritu: