De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

sanguinem eius, non habebitis uitam inuobis/ quare nihil uobis sit cum tympani cibo o miseri mortales: salutaris cibi gratiam quaerite et inmortale poculum bibite. Christus uos epulis suis reuocat ad lucem et graui ueneno patres artus et torpescentia membra uiuificat. caelesti cibo renouate hominem perditum, ut quicquid in uobis mortuum est diuinis beneficiis renascatur. didicistis quid uos facere conueniat, eligite quod uultis: inde mors nascitur, hinc inmortalis uita donatur.

***χαῖρε νύμφιε, χαῖρε νέον φῶς. Quid sic miserum hominem per abrupta praecipitas, calamitosa persuasio? quid illi falsae [*]( 14 Joh. 6, 35. 19 ib. 6, 53. ) [*]( 2 dispicis P 3 largus P: lautua Wovoerus II diuis P II sedile Bursian: sed ille P, sed hoc spatium a 4 flammarum spacia ad mitigandae a 9 pęna P, ut semper 10 diceretur a 13 in euangelio Johannis a et sic p. 106, 10 et alias 19 filii a 21 tympanis a 21 et 24 ciuo P, item statim post ciui 21 0 dii miseri Pa, cf. p. 89, 5 25 renascatis P 27 donatur. JENYN&E XAIPE NYN&E P, Dicis etiam, yafeč . vvfnpU a; \'apparet deesse aliquid quale est: Aliud profanae religionis sym- )

105
spei polliceris insignia? nullum aput te lumen est nec est aliqui qui sponsus mereatur audire: unum lumen est, unus est sponsus: nominum horum gratiam Christus accepit. non poteris ad te alienae felicitatis transferre gloriam nec poteris caelestis luminis splendore decorari. in tenebras squaloresque proiectus es: illic sordes, squalor, caligo, tenebrae et perpetuae noctis dominatur horror.

si uis ut tenuis saltim tibi splendor luminis luceat, erige uultus et demersos aperi oculos et desertis his ad eum te confer qui dixit: \'ego sum lux mundi,\' cuius diuinis praeceptis continetur ut in hac terrena conuersatione opus nostrum per dies singulos luceat: lucere autem non potest nisi inmaculata nos conscientiae ornamenta protexerint, nisi integra nos et incorrupta uita commendet: tunc orietur nobis ueri luminis gratia, tunc se nobis lucis auctor insinuat, tunc uerum lumen et accipere possumus et uidere.