De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

frugum substantiam uolunt Proserpinam dicere, quia fruges hominibus cum seri coeperint prosunt. terram ipsam Cererem nominant, nomen hoc a gerendis fructibus mutuati. ex bellorum casibus Mauors nomen accepit quasi magna uertat. Minerua similiter bellicum nomen est quasi aut minuat aut minetur. uenustas hominum Venus dicta est. Apollinis nomen ex humanis fincxerunt casibus sermone Graeco, quasi omnia commissa sibi aut amittat aut perdat. solem etiam quidam Apollinem dicunt, quia cottidie in occasu constitutus splendorem luminis perdat: perdere autem Graeci ctnoXuv dicunt. uidetis ut uestros ementiticios et fictos

deos turbulentus error excogitauerit, ut superstitionibus anilibus [*]( 1 iam nos: etiam Pa p etiam P: om. edd. 5 illic P: ibi a 6 quecU* P; in fol. 16b et 17« extrema uerba priorum septem uersuum fere euanuerunt charta pergamena admodum detrita 7 simulque a: semelque P, an ex semulque? 10 Luna etiam haec eadem L. edd. sine interpunctione; cf. Cic. de deor. nat. II, § 62: cum.. Luna a lncendo nominata sit; eadem est enim Lucina 11 dici uoluerunt Dianam a 12 mare nantes om. a 16 in ea P 19 proserpunt Oehler 20 a om. P II gerendis P, ut coni. Oreuzer (ad Cic. de d. nat. II, c. 26): serendis a II mutuatum a 24 ut aut a 1\\ omittat P 27 apollin (sic) P, an6i.ltiv a, em. Bursian II commentitos et ficticios a )

102
et formae uobis deorum traditae sint et nomina. sed haec omnia ueritas detexit et ratio sanae mentis inuenit, ut inuestigatis omnibus atque detectis quae sacrilegus error absconderat ueritas in uita luceret. haec enim omnia cum essent male composita terrori primum fuere mortalibus, dehinc consumpta nouitate quasi ex longa aegritudine conualescentibus hominibus natus est quidam ex admiratione contemptus. sic paulatim quod stupebat animus ausus est diligenter inquirere et statim in arcana fictarum ac uanarum superstitionum sagax misit ingenium. tunc ex assiduis tractatibus latentium ratione collecta peruenit ad causas, ut profanarum religionum miseranda commenta humanum genus primum disceret, deinde contemneret, tertio recusaret.

Libet nunc explanare quibus se signis uel quibus symbolis in ipsis superstitionibus miseranda hominum turba cognoscat. habent enim propria signa, propria responsa, quae illis in istorum sacrilegiorum coetibus diaboli tradidit disciplina. in quodam templo, ut in interioribus partibus homo introiturus possit admitti, dicit: Me tympano manducaui, de cymbalo bibi et religionis secreta perdidici1, quod graeco sermone dicitur: ex т;vţłnaJlov fiifjQwxa, ix xv/uftaXovTitTiwxa, yeyova (xvoTrfi aTT€(og.