De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Titanide matre orta est, quae patris appellata nomine Pallas est ab hominibus nuncupata. haec parricidalis amentia furoris et uaesanae temeritatis instinctu patrem Pallantem crudeli morte iugulauit nec simplici patris morte contenta, ut diutius malis suis frueretur et ut de morte patris crudelius triumpharet, exuuiis corporis eius ornatae sunt..., ut parricidii facinus ex crudeli ostentatione publicaret. huius est Palladium, pro nefas, nomine consecratum, haec est Pallas quae colitur, haec est quae pontificali lege seruatur, et cuius facinus seuerius damnari debuerat, eius imago suppliciter adoratur. adponite ignem, augete flammas, ut cottidianis sacrificiis uestris discat ardere. quid enim meretur aliud parricida nisi ut perpetua imitatione flammarum [*]( 1 cogente nos: cogentiP, congeniti a, cogentis Bursian 16 strepituque P 19 Tritonide Jos. Scaliger; at u. Clem.Alex.Protr. 2 et Ampelium 9,10 21 uęsanae P: uesanae edd. 23 exubiis P 24 ornatę sunt P: ornata esto, ornat scutum coni. Bursian; fort. ornatae sunt manus, ut Pallas in uasorum imaginibus repraesentatur brachium aegide tectum gerens, quam hostibus obuiam fert; cf. 0. Mueller Denkmaler 1,10,37. II, 21,229 25 prob a 29 discat Bursian: dicat P, dicatur a 30 mutatione a; fort. circumdatione ) [*]( 7* )

100
ante sententiam dei cottidie flammis ultricibus concremetur?

busta sunt haec, sacratissimi imperatores, appellanda, non templa: rogi sunt potius dicendi miserorum: nam in honorem hominum perditorum aedes pro sepulchris miseranda hominum seruitus facit. hic crematorum corporum fauillae seruantur, hic cineres mortuorum inreligiosa lege conduntur, ut acerbarum mortium casus cottidiano uictimarum sanguine recrudescant, ut tristis lamentationis exitus renouatus annuis luctibus renascatur, ut sopitos fletus recentior ululatus exagitet, ut parricidia uel incesta uel mortes ex sacrorum ritu misera mens hominum et colere discat et facere.

amputanda sunt haec, sacratissimi imperatores, penitus atque delenda et seuerissimis edictorum uestrorum legibus corrigenda, ne diutius Romanum orbem praesumptionis istius error funestus inmaculet, ne pestiferae consuetudinis conualescat inprobitas, ne quicquid hominem dei conatur perdere diutius in terra dominetur. nolunt quidam et repugnant et exitium suum prona cupiditate desiderant, sed subuenite miseris, liberate pereuntes: ad hoc uobis Deus summus commisit imperium, ut per uos uulneris istius plaga curetur. facinoris eorum periculum scimus, erroris notae sunt poenae, sed melius est ut liberetis inuitos quam ut uolentibus concedatis exitium.

aegrotantes contraria delectant, et cum corpus hominis aduersa ualitudo possederit, contra salutem suam a laborantibus peruersa poscuntur. capta mens languoris uitio morborum semper augmenta desiderat et medelas artificum aspernata contemnit, respuit remedium medicinae et in exitium suum prona animositate festinat. tunc, si malum morbi fortius creuerit, maiora remedia quaeruntur et pro salute hominis sollicita fortius se medicina componit: asperi cibi, amari potus nolentibus ingeruntur et, si conualuerit malum, et ignis adhibetur et ferrum. sic homo recepta sanitate et salute sibi reddita quicquid aegrotantis corporis uitio inuitus passus est, hoc totum pro utilitate sua factum esse stantis animi iudicio confitetur. [*]( 5 facit a: fltP 6 aceruarum P 7 recrudescat Pa, em. Bursian 14 commaculet a 15 ne om. a 16 ne diutius a 23 ualetudo a II possiderit P 24 moruorum P 25 aspernata P, ut coni. Oehler: aspernatas a 26 remediO P, sed corr. in remedia 1 m. ut uidetur 28 medicinae opponit a 29 ingerentur a 30 Si homo a )

101

Accipite iam, sacrosancti principes, etiam nomina eorum qua sunt ratione composita. lumen hoc, quod hominibus iussu Dei fugatis tenebris diem reddit, quod per duodecim horarum spatia cursus sui ordinem dirigit, Solem dici uoluerunt, non quia solus est, ut quidam uolunt — quia illic et caelum est et luna et alia plurima sidera quae uidemus, ex quibus quaedam una serie et cohaerentia perpetua simulque copulata lucent, alia toto sparsa caelo uagos cursus suis metiuntur erroribus —, sed ideo Sol appellatttr, quia cum ortus fuerit obscuratis ceteris sideribus luceat solus.

Luna etiam — haec eadem Lncina — a nocturno lumine nomen accepit: hanc etiam quidam Dianam dici uoluerunt, quod per noctem lucens hominibus alterum paene diem faciat. mare nantes a natando Neptunum dici uoluerunt, et ex hoc quod libenter faciebant, substantiam nominis figurantes terrenam uim omnem atque naturam Ditem patrem dicunt, quia haec est natura terrae, ut et recidant in eam omnia et rursus ex ea orta procedant, quae res opulentiam terrae diuitiasque monstrauit.

frugum substantiam uolunt Proserpinam dicere, quia fruges hominibus cum seri coeperint prosunt. terram ipsam Cererem nominant, nomen hoc a gerendis fructibus mutuati. ex bellorum casibus Mauors nomen accepit quasi magna uertat. Minerua similiter bellicum nomen est quasi aut minuat aut minetur. uenustas hominum Venus dicta est. Apollinis nomen ex humanis fincxerunt casibus sermone Graeco, quasi omnia commissa sibi aut amittat aut perdat. solem etiam quidam Apollinem dicunt, quia cottidie in occasu constitutus splendorem luminis perdat: perdere autem Graeci ctnoXuv dicunt. uidetis ut uestros ementiticios et fictos

deos turbulentus error excogitauerit, ut superstitionibus anilibus [*]( 1 iam nos: etiam Pa p etiam P: om. edd. 5 illic P: ibi a 6 quecU* P; in fol. 16b et 17« extrema uerba priorum septem uersuum fere euanuerunt charta pergamena admodum detrita 7 simulque a: semelque P, an ex semulque? 10 Luna etiam haec eadem L. edd. sine interpunctione; cf. Cic. de deor. nat. II, § 62: cum.. Luna a lncendo nominata sit; eadem est enim Lucina 11 dici uoluerunt Dianam a 12 mare nantes om. a 16 in ea P 19 proserpunt Oehler 20 a om. P II gerendis P, ut coni. Oreuzer (ad Cic. de d. nat. II, c. 26): serendis a II mutuatum a 24 ut aut a 1\\ omittat P 27 apollin (sic) P, an6i.ltiv a, em. Bursian II commentitos et ficticios a )

102
et formae uobis deorum traditae sint et nomina. sed haec omnia ueritas detexit et ratio sanae mentis inuenit, ut inuestigatis omnibus atque detectis quae sacrilegus error absconderat ueritas in uita luceret. haec enim omnia cum essent male composita terrori primum fuere mortalibus, dehinc consumpta nouitate quasi ex longa aegritudine conualescentibus hominibus natus est quidam ex admiratione contemptus. sic paulatim quod stupebat animus ausus est diligenter inquirere et statim in arcana fictarum ac uanarum superstitionum sagax misit ingenium. tunc ex assiduis tractatibus latentium ratione collecta peruenit ad causas, ut profanarum religionum miseranda commenta humanum genus primum disceret, deinde contemneret, tertio recusaret.