De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Quinque Mineruas fuisse legentibus nobis tradit antiquitas. una estVulcani filia, quae Athenas condidit, quam ex agrestibus locis ad urbanae conuersationis ordinem rustica turba comitata est. fuit alia in Aegypto Nili regis filia, textrinae artis magistra: tertia uero patre Saturno genita est, sed hanc uiraginem fuisse commemorant: nam numquam se intra feminei sexus uerecundiam tenuit, sed arma semper strepitumque pugnarum et cruenta secuta est studia bellorum. quarta Iouis Cretici regis fuit filia, quae occisum patri detulit Liberum. quinta Pallante patre et

Titanide matre orta est, quae patris appellata nomine Pallas est ab hominibus nuncupata. haec parricidalis amentia furoris et uaesanae temeritatis instinctu patrem Pallantem crudeli morte iugulauit nec simplici patris morte contenta, ut diutius malis suis frueretur et ut de morte patris crudelius triumpharet, exuuiis corporis eius ornatae sunt..., ut parricidii facinus ex crudeli ostentatione publicaret. huius est Palladium, pro nefas, nomine consecratum, haec est Pallas quae colitur, haec est quae pontificali lege seruatur, et cuius facinus seuerius damnari debuerat, eius imago suppliciter adoratur. adponite ignem, augete flammas, ut cottidianis sacrificiis uestris discat ardere. quid enim meretur aliud parricida nisi ut perpetua imitatione flammarum [*]( 1 cogente nos: cogentiP, congeniti a, cogentis Bursian 16 strepituque P 19 Tritonide Jos. Scaliger; at u. Clem.Alex.Protr. 2 et Ampelium 9,10 21 uęsanae P: uesanae edd. 23 exubiis P 24 ornatę sunt P: ornata esto, ornat scutum coni. Bursian; fort. ornatae sunt manus, ut Pallas in uasorum imaginibus repraesentatur brachium aegide tectum gerens, quam hostibus obuiam fert; cf. 0. Mueller Denkmaler 1,10,37. II, 21,229 25 prob a 29 discat Bursian: dicat P, dicatur a 30 mutatione a; fort. circumdatione ) [*]( 7* )

100
ante sententiam dei cottidie flammis ultricibus concremetur?

busta sunt haec, sacratissimi imperatores, appellanda, non templa: rogi sunt potius dicendi miserorum: nam in honorem hominum perditorum aedes pro sepulchris miseranda hominum seruitus facit. hic crematorum corporum fauillae seruantur, hic cineres mortuorum inreligiosa lege conduntur, ut acerbarum mortium casus cottidiano uictimarum sanguine recrudescant, ut tristis lamentationis exitus renouatus annuis luctibus renascatur, ut sopitos fletus recentior ululatus exagitet, ut parricidia uel incesta uel mortes ex sacrorum ritu misera mens hominum et colere discat et facere.

amputanda sunt haec, sacratissimi imperatores, penitus atque delenda et seuerissimis edictorum uestrorum legibus corrigenda, ne diutius Romanum orbem praesumptionis istius error funestus inmaculet, ne pestiferae consuetudinis conualescat inprobitas, ne quicquid hominem dei conatur perdere diutius in terra dominetur. nolunt quidam et repugnant et exitium suum prona cupiditate desiderant, sed subuenite miseris, liberate pereuntes: ad hoc uobis Deus summus commisit imperium, ut per uos uulneris istius plaga curetur. facinoris eorum periculum scimus, erroris notae sunt poenae, sed melius est ut liberetis inuitos quam ut uolentibus concedatis exitium.