De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

iam parturit flamma caelestis, iam diuinae animaduersionis monstratur aduentus, iam futurae cladis nuntiatur exitium: in hoc incendio Palladium latebras inuenire non poterit: ignis iste scrutatur abdita, quaerit absconsa et quicquid errantes homines uanis persuasionibus perdidit, rapida flammarum populatione complectitur. cuenit enim\', inquit, \'dies domini ut ardens clibanus\'. audisti quid ueniat: nihil est quod ex te collectum in apothecis dominicis reponi possit: ardebis ut stipula, cuius inanis uilitas in cineres fauillasque seruatur, qua rapax [*]( 29 Malach. 4, 1 (3,19). ) [*]( 1 hominum Wowero glossa uidebatur 2 inueniri P 7 auari P, om. a 11 eum P: is enim a j) eum fraude a 12 periuriis a: periurus P 19 liberant Pa, em. Bursian 23 urget a 30 cliuanos P II audisti quid ueniat P bis habet 32 qua nos: que P, quam a )

99
ignis. uiolentia cogente spiritus pascitur.

hic est exitus finisque uester, haec est poena quam pro deceptis hominibus Deus statuit: ut perpetuis ardeat flammis qui contra uoluntatem Dei miserum hominem aut decepit aut perdidit. uolo sane diligenter inquirere cuius Mineruae hoc uolunt esse signum: plures enim Mineruas fuisse constat nec aliquis in ista parte dissentit. singulare itaque genus, institutum, artem propositumque dicamus, ut ex his omnibus inueniri possit Palladium cuius Mineruae sit nomine consecratum. \'

Quinque Mineruas fuisse legentibus nobis tradit antiquitas. una estVulcani filia, quae Athenas condidit, quam ex agrestibus locis ad urbanae conuersationis ordinem rustica turba comitata est. fuit alia in Aegypto Nili regis filia, textrinae artis magistra: tertia uero patre Saturno genita est, sed hanc uiraginem fuisse commemorant: nam numquam se intra feminei sexus uerecundiam tenuit, sed arma semper strepitumque pugnarum et cruenta secuta est studia bellorum. quarta Iouis Cretici regis fuit filia, quae occisum patri detulit Liberum. quinta Pallante patre et