De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Palladii etiam quid sit numen audite: simulacrum est ex ossibus Pelopis factum, hoc Abaris Scytha fecisse perhibetur. iam quale sit considerate, quod Scytha barbarus consecrauit. estne aliquid aput Scythas humana ratione compositum et illa effera [*]( 11 Matth. 4, 3. ) [*]( 1 POENATES P 2 praetermissum esse uitam P mance, sit praetermissum. Qui nihil aliud putant a; nos Bursiani supplementum recepimus 5 aepulis et u. 14 aepulas P, item alias 9 certaret et, ut Pa, et del. Bursian 10 quem o: quae P 13 uiuet\'P 16 panus P et paulo post pęnates 18 composita a 21 coquos a 22 contempnentes Pa 23 prostituto Wowerus: constituto P, pro constituto a 25 immo quod sit 26 Abaris Jos. Scaliger (apud Wotcerum): auaris P, auarus a, et sic item p. 98, 3 27 post sit in P uocab. erasum est quinque sexue litterarum, cuius prima littera a (Abaris?) adhuc dispicitur ) [*]( II. ) [*]( 7 )

98
gens hominum et crudeli atque inhumana semper atrocitate grassata in constituendis religionibus rectum aliquid potuit innenire?

simulacrum hoc Troianis Abaris nendidit stultis hominibus uana promittens. nendebatur deus ut prodesset emptori, et emptor suppliciter adorabat quicquid paulo ante uiderat subhastatum. substantia autem simulacri ipsius ex ossibus Pelopis est. si humana uis, Abari, miseros homines ossa uenerari, purioris saltim et castioris hominis reliquias collige: accedat idolo quod facis ex hominis uirtutibus meritum. Pelops in deliciis amatoris fuit et diu prostituti pudoris damna sustinuit. sed nec adulto ei scelus defuit: eum cuius filiam petebat fraude proditoris occidit, proditorem etiam ipsum periuriis adgressus est et ne promissa redderet praemia, hunc eundem per abrupta praecipitia iactauit. en cuius electa sunt ossa ut deus fieret qui urbes et regna seruaret.

sed nec seruauit aliquando nec profuit et quid se maneat ex urbium in quibus fuit casibus uidit: incensa est Troia a Graecis, a Gallis Roma et ex utroque incendio Palladium reseruatum est, sed reseruatum non propriis uirtutibus, sed humano praesidio : ab utroque enim loco homines liberarunt et translatum est ne humano flagraret incendio: tanto numini humana fuerunt praesidia necessaria et ne arderet humanum quaesiuit auxilium. dilatum est Palladium ab incendio, non liberatum: stat sententia, manet poena, ignis imminet, ignis urguet, quem uitare non poterit.

iam parturit flamma caelestis, iam diuinae animaduersionis monstratur aduentus, iam futurae cladis nuntiatur exitium: in hoc incendio Palladium latebras inuenire non poterit: ignis iste scrutatur abdita, quaerit absconsa et quicquid errantes homines uanis persuasionibus perdidit, rapida flammarum populatione complectitur. cuenit enim\', inquit, \'dies domini ut ardens clibanus\'. audisti quid ueniat: nihil est quod ex te collectum in apothecis dominicis reponi possit: ardebis ut stipula, cuius inanis uilitas in cineres fauillasque seruatur, qua rapax [*]( 29 Malach. 4, 1 (3,19). ) [*]( 1 hominum Wowero glossa uidebatur 2 inueniri P 7 auari P, om. a 11 eum P: is enim a j) eum fraude a 12 periuriis a: periurus P 19 liberant Pa, em. Bursian 23 urget a 30 cliuanos P II audisti quid ueniat P bis habet 32 qua nos: que P, quam a )

99
ignis. uiolentia cogente spiritus pascitur.

hic est exitus finisque uester, haec est poena quam pro deceptis hominibus Deus statuit: ut perpetuis ardeat flammis qui contra uoluntatem Dei miserum hominem aut decepit aut perdidit. uolo sane diligenter inquirere cuius Mineruae hoc uolunt esse signum: plures enim Mineruas fuisse constat nec aliquis in ista parte dissentit. singulare itaque genus, institutum, artem propositumque dicamus, ut ex his omnibus inueniri possit Palladium cuius Mineruae sit nomine consecratum. \'