De errore profanarum religionum

Firmicus Maternus, Julius

Firmicus Maternus, Julius. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

Quattuor elementa esse principia creaturarum nemo inuenitur qui dubitet, id est ignem, aquam, aerem et terram. sed haec elementa diuersa sunt uel in potestate contraria. in errore sunt itaque [*](Primi quaternionis non supersunt in codice teste Wilmannsio nisi quattuor folia interiora (siue folia pristina 3 -6), primum et secundum et his conexum septimum et octauum interciderunt; in priore pagina folii, guod nunc est primum, uetus scriptura manu recentiore partim alio atramento superinducto renouata, partim, ubi nihil iam tum legi poterat, plane noua suppleta sunt; has scripturas littera p indicauimvs, per totum autem Ubrum uocabula litterasue, quae in codice aut omnino fere euanuerunt aut alia manu renouata sunt, ut incerta litteris inclinatis exprimenda curauimus. 1 quod] quae coni. Bursian 1\\ artifex effecit ut antea p (effecit P non uidetur habuisse) 2 commonitionibus (commone ••• P) ac excommunicationibus p ueteribus litteris prorsus deletis, sed spatium breuius indicat a manu uetere aliud scriptum fuisse 3 in testificationem ueritatis p, in testificationum u. a 6 fłuxę P ut uidetur, fluxe p, fluxa Oehler 8 nemo a: om. P, non Bursian 1\\ inuenitur Bursian: inueniri P (sed ri m. 2), est a 9 quis p 1\\ id eat-terram obelo notauit Wowerus II aerem et p; malim aerem, terram )

76
gentes, quae cum elementis tribuant principatum, adhuc deputant ignem quasi summum deum, quasi cetera ex ipso habeant substantiam calore, nescientes quod omnia elementa ex ipsa sint sua contrarietate coniuncta et quod et ipsa habeant fabricatorem deum, qui singula suis locis ordinibusque constituens creauit, quod aut mente aut cogitatione colligimus aut certe quod oculis cerni- . mus diuina uerbi sui societate compositum, aequata corporum moderatione in hoc toto.

Aegypti incolae aquarum beneficia percipientes aquam colunt, aquae supplicant, aquas superstitiosa uotorum continuatione uenerantur. sed in sacris suis, quae mysteria uocant, addunt tragica funera et funesta calamitatis metuendae certamina: incestum cum sorore adulteriumquecommissumethoc facinus seueris mariti animaduersionibus uindicatum. Isis soror est, Osiris frater, Tyfon maritus.

is cum comperisset Isidem uxorem incestis fratris cupiditatibus esse corruptam, occidit Osirim artuatimque lacerauit et per omnes Nili fluminis ripas miseri corporis palpitantia membra proiecit. Isis repudiato Tyfone, ut et fratrem sepeliret et coniugem, adhibuit sibi Nephthum sororem sociam et Anubim uenatorem, cui ideo caninum caput inpositum est, quia lacerati corporis partes artificio canis uestigantis inuenit. sic inuentum Osirim Isis tradidit sepulturae.

fuerunt sane hi aput Aegyptum reges pariter ac tyranni: sed Osiris iustus praeter illud quod cum sorore commisit, Tyfon furiosus, impotens ac superbus: ideo ille colitur, iste uitatur. haec est Isiaci sacri summa: in adytis habent idolum Osiridis sepultum, hoc annuis luctibus plangunt, radunt capita, ut miserandum casum regis sui turpitudine dehonestati defleant capitis, tundunt pectus, lacerant lacertos, ueterum uulnerum resecant cicatrices, ut annuis luctibus in animis eorum funestae ac [*]( 1 principatus P 2 ignem manus rec. in marg. codicis et a: at P teste Bursiano (sed apographum quod misit Lorenz hanc lectionem admodum incertam reddit), aethera Bursian 8 toto a: loco P 10 aquae nos: aquis P corr. ex aqua et edd. II conaignatione coni. Jac. Gronouius 11 quae mysteria uocant Wowero ut glossema suspecta 14 osyris P et sic alias, sed semel recte c. 27 osiridis 19 Nephttl P, Nephtuni a operarum errore, Nephthen Wowerus jj anube P, Annnbem a 22 fuerant Pa, em. Bursian 24 iste eiuratur J. Fr. Gronouius 25 aditis a 27 defleant. Capita tundunt. pectus lacerant. lacertos P, em. a )

77
miserandae necis exitium renascatur: et cum haec certis diebus fecerint, tunc fingunt se lacerati corporis reliquias quaerere et cum inuenerint, quasi sopitis luctibus gaudent.

o misera et caduca mortalitas! ut regibus tuis per annos singulos funestas mittas inferias, neglecto Deo summo, qui omnia diuina artificii moderatione composuit, et spem tuam perdis et uitam, nec ostensi tibi luminis splendore corrigeris nec recuperatae libertatis quaeris insignia nec spem redditae tibi salutis agnoscis nec ex paenitentia praeteritorum criminum indulgentiam postulas.