Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

tioni autem et bonis operibus insistentes, in locis etiam separatis habitantes, Christum autem deum dei filium non expectantes, nec in lege atque prophetis eum dominum agnoscentes adnuntiatum, sed ut prophetam aut iustum hominem solum credentes expectant.

Alii autem sunt Heliognosti, qui et Deinuictiaci dicuntur, solem adorantes, atque dicentes solem scire omnia quae dei sunt, homines etiam non alium nisi solem inluminare, solemque eis praebere omnia nutrimenta, non cognoscentes quod in seruitute positus cursum suum peragrat a deo patre per Christum dominum in sancto spiritu statutum cottidie, de quo scriptum est: Qui dicit soli oriri, et oritur, et non oriri, et non oritur.