Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

animam etiam inmortalem habere hominem iuxta legem non sentientes, solum autem hoc in corpore uiuendum esse putantes, resurrectionemque futuram in procreatione filiorum, quae in hoc saeculo fit cottidie, hanc aestimantes eamque praedicantes uanitatem, insensatis quippe pecudibus comparati, ut scriptum est in propheta: Homo in honore constitutus non intellexit, comparatus pecudibus insensatis, et similis eis factus est.

Alia est heresis Iudaeorum qui dicuntur Nazorei, quae legem et prophetas accipit, carnaliter tamen uiuendum adfirmat, omnemque iustificationem in carnali obseruantia consi-