Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii autem Noetiani ** insensati cuiusdam nomine Noeti, qui dicebat patrem omnipotentem ipsum esse Christum, et ipsum natum et ipsum passum et ipsum mortuum fuisse in corpore. Hic etiam dicebat se Mosen esse, et fratrem suum Heliam prophetam.

Sabellius post istum, de Libia, discipulus eius, similitudinem sui doctoris itidem secutus est et errorem, unde et Sabelliani postea sunt appellati, qui et Patripassiani, et Praxiani a Praxea et Hermogene, qui fuerunt in Africa, qui et ita sentientes abiecti sunt ab ecclesia catholica.