Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ligneum etiam equum, quem poetae uanissimi dicunt in Troiano bello fuisse, per allegoriam adserit quod illa machina ignorantia erat uniuersarum gentium impiarum, cum constet illam Helenam, quae cum Mago erat, de Tyro meretricem fuisse, hancque eundem Simonem Magum fuisse secutum, et cum eadem diuersas magias diuersaque scelera perpetrasse.

Qui cum fugeret beatum Petrum apostolum de Hierusolimitana ciuitate Romamque deueniret, ibique pugnaret cum beato apostolo apud Neronem regem, deuictus undique oratione beati apostoli atque percussus ab angelo sic meruit interire, ut eius magia euidens ac mendacium cunctis hominibus patefieret.