Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alii Herodiani sunt, ab Herode rege Iudaeorum ita appellati. Isti resurrectionem confitentur, legem et prophetas accipiunt, Herodem autem regem Iudaeorum, percussum ab angelo, ipsum ut Christum sperantes expectant. I

POST PASSIONEM AUTEM CHRISTI DOMINI NOSTBI ET ASCENSIO- NEM IN CAELUM Simon quidam fuit Magus, genere Samaritanus, Githeus, de loco quae uilla est in Samaria ita uocitata: qui magicis uacans artibus multos fallebat, dicens se esse uirtutem quandam dei, quae supra omnes, inquit, uirtutes est.