Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Ita enim interrogat dpminus inmundum spiritum, dicens: Quis seducet, inquit, regem Achab Israhelitarum, ut uadat in pugnam et ibi interficiatur? Et ecce inmundus spiritus aduenit dicens: Ego uadam et faciam. Et ait dominus ad immundum spiritum: quomodo id facies? Et ait inmundus spiritus ad dominum: Facio me quasi angelum lucis et uerba similia eloquar, et ducam eum in proelium, atque ibi eum deseram, et sic morietur. Et ait dominus ad eum: Vade, sic facies. Ideoque et apostolus ait: Non magnum est, si et satanas transfigurat se uelut angelum lucis, cum ipsius satellites transfigurantur.

Et ita decipiunt multos uisu, uerbo aut persuasione non alterius rei quippe, nisi quasi similis et ueri; ut, cum uerbis ueluti similibus et uisibus quasi bonis et non malis in tempore uolunt credere atque eis inherere homines, ineuitabilem aeternae mortis incurrant sententiam, diuersisque post exitum corporis poenis et cruciatibus pessumdentur. Quod et regi Iudaeorum illo tempore periculum superuenit, quod falsis magis quam ueris dei prophetis credere maluisset.