Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Nam ut est genus aut Graecorum aut Aniciorum et aliorum, ita ex parentibus suis omnis illorum emerserit progenies, ex uno nomine impia generatio ut Bahalitae dicerentur. Itaque mortui, cum in monumentis ponerentur, et progenies illorum itidem sepulta in eo loco hoc nomine a suo populo meruit a posteris nuncupari, ut Bahalitae appellarentur a sua generatione pristina.

Belus autem siue a proprio nomine, siue a fortitudine belli, quia multos superabat tunc temporis, hoc nomen aut cognomen habere sortitus est: deque hac re Iudaeorum populus impietatem gentilium sequendo a diuina scriptura accusatur, quod sacrificantes illis, id est regibus et eorum filiis omnique cognationi illorum sequenti diuersis captiuitatibus tradebantur.