Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Sed hic etiam erat Iudaeorum futuri temporis in Christi praesentia incredulitas et coopertio adnuntianda mysterii, quod caecitate operti nimia nec prophetae nec ipsi domino erant postmodum credituri, cum missus ad populum praedicat manifeste: Aure audietis, et oculo uidebitis, et non intendetis; cooperti quippe tenebris lucem salutis aeternae, < id est> Christi carnalem praesentiam, non erant agnituri, sicut et factum est.

Quod apostolua docens uelamen esse usque hodie in cordibus eorundem positum adfirmauit, quod non reuelabitur usque quo Christum non crediderint saluatorem. Ubi autem conuersi fuerint, id est crediderint in Christum dominum, [*]( 4 Es. VI 2 10 Es. VI 9 Matth. XIII 14 84 II Cor. III 15 ) [*]( 2 demonstraretur 5 pinnis B 7 coUandantes B conturbatur B 8 intellectibilem B 10 iptellectlbHem B 11 eententia d 12 ecribtura B scriptura JL 18 paga B\' scnbturae B 15 (nam) addidi 16 Inde a <Sed tUque ad finem capitis om d 18 annuntianda 20 missis B1 21 dietis BI 22 <id MO Sichardus, om B 2l) affirmauit )

131
auferetur uelamen ab eorum cordibus. Quod autem et duo animalia nuntiata sint Cherubin et Seraphin lex quippe et prophetae. testes Christi et doctores saeculi, non est ambiguum.

Velabant autem faciem et pedes domini sine quia in parabolis et similitudinibus et aenigmatibus docebatur mysterium, ut scriptum est: Aperiam os meum in parabolam; et Dauid: Reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua; et apostolus: Filium su-um, inquit, pater reuelauit mihi, id est de lege atque prophetis ostendens.

Sex autem pennae erant eis, et duabus quidem faciem et duabus pedes cooperiebant, duabus autem clamabant, ne forte faciem et pedes cum, dicit domini coopertos, quod sursum atque deorsum est, et longitudo et latitudo de\' deo aestimaretur, quod nec altitudo nec profundum nec latitudo nec longitudo dei potest cognosci aut inueniri condigne ab aliqua creatura, et maxime homine, aut humanis quorundam sensibus conprehendi: qui etiam tantam elementorum naturam inmensam creando perfecit, quanto magis qui talia fecisse cognoscitur, modis omnibus antecellat? Solum autem per fidem noscitur;

quia, Virtus, inquit, in infirmitate, in similitudine et aenigmatibus, perficitur, atque inuenitur. Cumque tanta inmensitas dei dicitur atque nuntiatur, duabus pennis, id est a Cherubin et Seraphin, lege atque prophetis canitur et praedicatur. Duarum etiam pennarum clamatio die nocteque, id est et hic et in futuro, cordis quippe credulitas hominum atque oris confessio non desinens inuenitur, cottidie resonando quae et tunc canebatur ab angelis atque ab hominibus praedicabatur in saeculo; ut, quod [*]( 6 Psalm. LXXVn 2 Matth. 1m 35 7 Psalm. CXVIII 18 8 Galat. I 16 20 II Cor. XII 9 ) [*]( 1 auferetnr SicharduaJ aufertur 8 parabolis sichardus 9 reuelabit de om Bt 10 pennae sichardus] pinnae 14 aestimaretur] monstrabatur B monstraretur Sichardus 15 latitudo Sichardus] altitudo inneniri SicharduaJ inuenire 23 pennis SicharduaJ pinnis 24 pentaram Sichardus] pinnarum ) [*]( 9* )

132
uidere in excelso, profundo, lato atque longo non poterant, corde credentes, atque ore confitentes, indesinenti uoce cantantes omni tempore laetarentur.