Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Alia est heresis in Iudaeis, quae Reginam, quam et [*]( 4 I Reg. IV-VI 5 15 IV Reg. I 2 24 Ezech. VIII 11. 12 ) [*]( 4 Mruoritae Sichardus 5 quondam] quod 7 ammoniti 15 scribtum )

7
Fortunam Caeli nuncupant * quam et Caelestem uocant in Africa, eique sacrificia offerre non dubitant, ut etiam prophetae Hieremiae Iudaei tunc dicerent ex aperto, cum moneret eos recedere ab idolis et seruire domino, solumque eum adorare eos debere:

irati exclamant, dicentes, ex quo illi, inquit, Fortunae Caeli siue Reginae non sacrificant, ex eo cuncta illis mala et pericula contigisse. Propter quod beatus Hieremias exiens de populo deque ciuitate eorum Lamentationes illius causa impietatis in libro conscripserat, casumque illis atque ciuitati aduenturum non multo post nuntiabat.

Alii sunt in eis, qui Bahal nomen regis Tyriorum detinentes memoria atque ipsius idolum adorantes eidem sacrificabant, ut in Regnorum libro continetur, cum rex Israhelitarum Achab et Hiezabel uxor eius illi idolo sacrificare non desinerent. In quo, zelo ductus diuino, beatus Helias propheta missus a Christo domino, ait eis, sub nomine Iudaismi legem confitentibus, impietati autem perniciosae paganae seruientibus, et omni populo ita dixit:

Ut quid uos claudicatis in utrisque poplitibus uestris? aut deo, deo, aut Bahal, Bahal. Et nihilominus fauens lucorum sacerdotibus rex atque regina diuersis poenis et cruciatibus perierunt. Populus etiam non recedens ab idolis crebris captiuitatibus interiit.