Diversarum hereseon liber
Philastrius, Saint, Bishop of Brescia
Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.
Hic itaque diis non esse maledicendum alienis cum dicit, id est iustis ab origine mundi colentibus pietatem ueram, id est angelis et sanctis aliis uerae fidei dedicatis non esse maledicendum.
Nam quod omnes iusti maledixeIint idolis et fregerint ea, et inde meruerint gratiam, ut Moses fecit de monte descendens Sina, et quod Christi nuntii sunt dii, ut Moses Pharaoni et Aegyptiis, cum scriptura clamet:
Ego dixi d ii estis < dubium non est,) utique qui sanctam adorandam trinitatem colentes forti fide praedicant; qui et omnes iusti uere beati et sancti sunt, et ut dii infidelium scilicet dinoscuntur, quia ait dominus: Ad quos fuit u e uerbum dei *** et per eos praedicatum est, incredulorum dii ipsi sunt appellati, ut Paulus, Barnabas, et Moses Pharaoni; qui non sunt maledicendi,
sed modis omnibus conlaudandi atque honorandi et glorificandi, ut dixit Dauid: Timentes autem dominum glorificabit; et dominus: Glorificantes me glorificabo o. Non ergo intelleg.entes uirtutem scripturarum ex littera paganitati con sentiunt, et alieni a Christianitate repperiuntur.
Quia ergo non credebant iustis Iudaei prophetis et aliis talibus, alieni et isti sicut et pagani [*]( 1 III Reg. XVIII 40 4 Psalm. CXIII 8 9 Ezod. XXXII 20 12 Psalm. LXXXI 6 loh. X 34 15 loh. X 35 17 Actor, XIV 11 19 Psalm. XIV 4 20 I Reg. II 30 ) [*]( .1 ut B et Å 8 uanitatem A iisdemque B 4 dicit] it in ras A similis B fiat A1 6 iusti A 9 et inde A inde B moy- BCB B 10 sina et A sine eo B sunt A hii sunt B 11 moyses B faraoni B .12 <dubium non est> addidi 13 adorandamque B 15 qui A 16 excidenmt ueluti haec:- Nam quia nuntiabatur ab eis nerbum dei incredolum B 17 mosis A moyses B faraoni B 19 orandi A 20 glorificabit A2 glorificauit AtB 22 alieni a B aliena A 23 reperiuntur B 24 iudeis A sicut et -B sicut A )
Sunt quidam heretici legentes in Genesi de Melchisedech sacerdote atque rege, qui erat in Salem ciuitate tunc temporis ita nominata sub Abraham beatissimo patriarcha, de quo ait scriptura, sine patre, sine matre eum fuisse genitum, **t cum.
sit hoc contrarium ita sentire. Scriptura enim non de carnali eum generatione editum esse negauit, sed de iustis eum non genitum parentibus declarauit, qui naturali studio de mandato pristino ad tantam Christi peruenire meruit scientiam, ut, quae a parentibus suis! non audierat, proprio tamen studio maiora Christi mysteria per mandatum agnosceret offerenda, cum dicat dominus per prophetas: Ecce ego facio noua; et: Priusquam ueniant, adnuntiata sunt uobis; et: Nolite meminisse praeterita; quae in lege carnaliter dicta sunt.
Et saluator ait: Quod nascitur de carne, caro est, et quod nascitur de spiritu, spiritus est. De hoc enim cum dicit, sine patre, sine matre editum, sine traditione atque doctrina parentum eum fuisse inquisitorem scriptura nuntiauit, naturaque potentem ac capacem caelestis sapientiae, id est Christi mysterii [*]( 4 Gen. XIV 18 seqq. 7 Hebr/ VII 3 14 Es. XLIII 19 15 Es. XL vm 5 16 Es. XLIII 18 11 Ioh. III 6 ) [*]( 1 iudicabantur Fabricim] iudicabuntur 2 instis et A et iustis B 4 Hoc caput solum seruauit cod C legentes heretici B melcisedec 0 5 adq: C ciuitatem B08 *** excidisse haec fere apparet: atque non intellegentes uirtutem scriptorarum camaliter opinantur hoc fu isse dictum sic  nOB om A. 9 carnali eum AO camalium B 11 meruit peruenire 0 12 qa 01 qua 02 18 mesteria C 14 dicit d 15 annuntiata B 16 praeterita quae BC preterit AI atq; add A\' 17 dicta AВ scripta C 18 de came-nascitur om A 21 eum BO Cum  acnbtura B scripturli.A 22 ac capacem A ad capacё C ac pacem B sapientiam C )
Quod sciens apostolus naturam hominum caelestis scientiae ac pietatis esse capacem in omnibus praedicabat ita: Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter ea quae legis sunt faciunt,