Diversarum hereseon liber

Philastrius, Saint, Bishop of Brescia

Philastrius. Diversarum hereseon liber. (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 38). Marc, Friedrich, editor. Prague; Vienna; Leipzig: Tempsky, Freytag, 1898.

Est heresis quae iterum Sex uirorum interpretationem em postea editam uult sequi, non illorum priorum sanctorumque [*]( 12 Ioh. X 8 ) [*]( 1 excipere A accipies A1 2 cotidie B consentiente minutum J. 3 inueniret. et A 5 historiografis B 6 sumentis A 7 filosofi B oratoris A historiografi B 10 irrita A 11 iń sono B sono A 13cognoscentes A 16 interpretatione A septuaginta B 19 quia et in] qui et in B qui et A 20 \'inde] unde 21 interpretatione que continentur Ainterpraetatione nequae continetur B 23 interpretaţione A 24 propriorum J. ) [*]( 8* )

116
Septuaginta. duorum, et cum decreta consultaque LXX duorum aliis modis! interpretari desiderant, non paruum errorem incurrunt, diuersa itidem sentientes de fide catholica.

Sunt heretici alii qui Theodotionis et Symmachi itidem interpretationem diuerso modo expositam secuntur, non illam beatissimorum priorum, quam ecclesia catholica colit et praedicat.

Est alia heresis quae de dolio inuentos libros post captiuitatem postque incensionem prolatos et non consentientes interpretationi primae sanctorum uirorum uult sequi, cum ecclesia catholica LXX duorum interpretationem em legit, colit et praedicat, alia autem superuacua et contraria tantae editioni contemnit et abicit.

Sunt quidam heretici non intelleg-entes quod dicit scriptura: Diis alienis non maledicetis; et ita obseruant, putantes de uanitate paganorum dixisse, atque ita sentientes non paruum salutis suae sustinent detrimentum.